Commentarius in Evangelium Matthaei 10.20.1
Vitae melioris spe timor mortis aufertur. --In numerum autem aliquid colligi, diligentiae ac sollicitudinis cura est: neque enim dignum negotium est, peritura numerare.
PL 9, 974Aより良い命への希望によって、死の恐れは取り去られる。――何かが数のうちに集められることは、注意と配慮の心遣いによる。滅びゆくものを数えることは、ふさわしい仕事ではないからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.20.2
Ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, quia multo passeribus meliores simus; ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur, salvis nobis ex solido futuris (Ibid. 30 et 31) : cum quod innumerabile in nobis sit, conservandi et affectu et potestate numeretur.
PL 9, 974Bそれゆえ、我々のうちの何ものも滅びないことを、雀よりもはるかにまさる我々が知るように、我々の髪の毛が数えられたその数そのものによって、我々が完全に救われることが示される(マタイ10:30、31)。我々のうちの数えきれないものが、守ろうとする情と権力によって数えられるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.20.3
Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus, neque ullus interimendae carnis admittendus est dolor: quando pro naturae suae atque originis conditione resoluta, in substantiam spiritalis animae refundatur.
PL 9, 974Bそれゆえ、我々の体のいかなる落下も恐れるべきではなく、肉が滅ぼされるときの苦痛も受け入れるべきではない。それは、自らの本性と起源の定めに従って解体され、霊的な魂の実体へと注ぎ戻されるからである。