Commentarius in Evangelium Matthaei 19.3.1
Infantes, gentes a discipulis inhibentur prae favore Israel. -- Tunc oblati sunt ei infantes, ut manus his imponeret et oraret: Discipuli autem prohibebant eos, et reliqua (Ibid., 13) .
PL 9, 1024A幼な子たち、すなわち異邦人は、イスラエルへの好意のゆえに、弟子たちに妨げられる。――「そのとき、彼が彼らの上に手を置いて祈るようにと、幼な子たちが彼のもとに差し出された。しかし弟子たちは彼らを妨げた、云々」(マタイ19:13)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.3.2
Novum est, discipulos prohibuisse ne infantes ad Christum accederent, qui offerebantur ut super eos manum imponeret et oraret.
PL 9, 1024B奇妙なことである。弟子たちが、幼な子たちがキリストに近づくのを妨げたとは。彼らは、キリストがその上に手を置いて祈るために、差し出されていたのに。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.3.3
Res evangelica, ut diximus, inter praesentis et futuri effectum, mediam utrique rei et congruam rationem temperavit: ut his, quae efficiebantur, futuri species adhaereret. Infantes quidem vere oblati sunt, sed et vere inhibiti sunt.
PL 9, 1024B福音の事柄は、すでに述べたように、現在の出来事と未来の出来事との間で、双方に適う中間の理を調和させた。それは、実際に行われることに、未来の姿が付き従うためである。確かに、幼な子たちは実際に差し出されたが、実際に妨げられもした。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.3.4
Sed hi gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primum salvandi Israel, a discipulis inhibentur accedere.
PL 9, 1024Bしかし、彼らは異邦人の形であり、その者たちに、信仰と聞くことを通じて救いが返される。ただ、イスラエルをまず救おうとする心情から、弟子たちは彼らが近づくのを妨げる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.3.5
Inhibendi quidem voluntas placabilitati apostolicae non convenit: sed in typicam consummationem prohibendorum infantium subrepit instinctus.
PL 9, 1024B実際、妨げようとする意志は、使徒たちの寛容さには合わない。しかし、幼な子たちを妨げるという、予型的な成就へと、衝動が忍び込んだのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.3.6
Quos Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium sit regnum coelorum: munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.
PL 9, 1024C主は、彼らを妨げてはならない、天の国はこのような者たちのものだから、と言う。実際、聖なる霊の賜物と恵みは、手を置くことと祈りを通して、律法の業が止んだ後、異邦人に与えられるはずだったのである。