Commentarius in Evangelium Matthaei 2.4.1
Christus noster servator et judex.-- Securis vero radicibus arborum apposita testatur (Matth. III, 10) jus praesentis in Christo potestatis, infructuosarum arborum caede et concrematione significans inutilis perfidiae excidium conflagrationi judicii praeparari.
PL 9, 926A我々のキリストは救い主にして裁き主である。――木々の根元に置かれた斧は(マタイ3:10)、キリストにおける現在の権力の権利を証している。実を結ばぬ木々の伐採と焼却によって、無益な不実の滅びが裁きの火に備えられていることを示すのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.4.2
Et quia Legis opus esset jam inefficax ad salutem, et Joannes baptizandis in poenitentiam nuntius exstitisset (prophetarum enim officium erat a peccatis revocare, Christi vero proprium, salvare credentes); se quidem baptizare in poenitentiam dicit, sed fortiorem esse venturum, cujus ferendorum calceamentorum sit indignus officio (Ibid. 11) : apostolis circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare (Esa. LII, 7) .
PL 9, 926Aまた、律法の業がもはや救いに無力であり、ヨハネが悔い改めへの洗礼を受ける者たちの使者であったので(罪から呼び戻すのは預言者の務めであり、信じる者を救うのはキリストに固有のことだからである)、彼は自分は悔い改めのために洗礼を授けるが、より強い者が来る、その者の履き物を運ぶ務めにさえ自分はふさわしくない、と言う(マタイ3:11)。彼は、宣教を運び回る栄光を使徒たちに譲るのである。使徒たちには、美しい足をもって神の平和を告げ知らせる務めがあった(イザヤ52:7)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.4.3
Salutis igitur nostrae et judicii tempus designat in Domino, dicens, Ille baptizabit vos in Spiritu sancto et igni: quia baptizatis in Spiritu sancto, reliquum sit consummari igne judicii.
PL 9, 926Bこうして、我々の救いと裁きの時を、主において示して言う。「彼は汝らに、聖なる霊と火で洗礼を授けるであろう」。聖なる霊によって洗礼を受けた者たちには、あとは裁きの火によって完成されることが残されているからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.4.4
Habens ventilabrum in manu, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12) . Ventilabri opus est, ab infructuosis fructuosa discernere.
PL 9, 926B「手に箕を持ち、その脱穀場を清め、その麦を倉に集め、殻は消えない火で焼くであろう」(マタイ3:12)。箕の働きは、実を結ぶものを実を結ばぬものから分けることである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.4.5
Quod in manu Domini sit, arbitrium indicat potestatis, triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, horreis recondentis; paleas vero, id est, inutilium atque infructuosorum hominum inanitatem, igni judicii concremantis.
PL 9, 926Bそれが主の手にあるというのは、権力の裁量を示す。主は自分の麦、すなわち信ずる者たちの完全な実を倉に納め、殻、すなわち無益で実らぬ人々の空しさを、裁きの火で焼き尽くす者である。