Commentarius in Evangelium Matthaei 2.3.1
Filios Abrahae vel diaboli facit fides aut infidelitas.-- Tali igitur Joannes habitu praedicans, venientes Pharisaeos et Sadducaeos ad baptismum, progenies nuncupat viperarum: fructum ut dignum poenitentiae faciant monet, neve Abraham patrem habere se glorientur, quia ex lapidibus Deus potens est Abrahae filios excitare (Matth. III, 7-9) .
PL 9, 925B信仰か不信仰かが、人をアブラハムの子にも悪魔の子にもする。――そのような装いで宣べ伝えるヨハネは、洗礼を受けに来るファリサイ派とサドカイ派の人々を、蝮の末裔と呼ぶ。悔い改めにふさわしい実を結べと戒め、アブラハムを父とすることを誇るなと言う。神はこれらの石からアブラハムの子らを起こすことができるからである(マタイ3:7-9)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.3.2
Non enim successio carnis quaeritur, sed fidei haereditas. Dignitas igitur originis in operum consistit exemplis: et prosapiae gloria fidei imitatione retinetur. Diabolus infidelis, Abraham fidelis.
PL 9, 925B求められているのは肉による継承ではなく、信仰の相続だからである。それゆえ出自の尊厳は業の範例のうちに成り立ち、家系の栄光は信仰を模倣することによって保たれる。悪魔は信なき者、アブラハムは信ある者である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 2.3.3
Nam ille in hominis transgressione fuit perfidus, hic vero justificatus ex fide est. Igitur uniuscujusque mores atque vita propinquitatem cognationis acquirit: ut qui fideles sunt, Abrahae propago per fidem sint; qui autem infideles sunt, in diaboli progeniem infidelitate mutentur: quando et Pharisaei viperarum natio nuncupantur, et gloriatio sanctificati parentis eis inhibetur, et ex saxis ac rupibus Abrahae filii excitantur, et ut operantes dignos fructus poenitentiae sint admonentur: ut qui diabolum patrem habere coeperant, cum eis, qui de lapidibus excitarentur, rursum Abrahae filii per fidem fiant.
PL 9, 925C前者は人間の背反において不実であったが、後者は信仰によって義とされた。それゆえ、一人一人の習わしと生き方が、血縁の近さを獲得する。信ある者は信仰によってアブラハムの子孫となり、信なき者は不信仰によって悪魔の子孫へと変わる。そのためファリサイ派は蝮の種族と呼ばれ、聖なる親を誇ることを禁じられ、岩や石からアブラハムの子らが起こされ、ふさわしい悔い改めの実を結ぶよう戒められるのである。悪魔を父とし始めていた者たちが、石から起こされる者たちとともに、信仰によって再びアブラハムの子となるためである。