Commentarius in Evangelium Matthaei 10.24.1
Regenerationis effectus. Concupiscentiae lucta in regeneratis. --Cum ergo innovamur baptismi lavacro per verbi virtutem, ab originis nostrae peccatis atque auctoribus separamur; recisique quadam exsectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus: et veterem cum peccatis atque infidelitate sua hominem exuentes, et per Spiritum anima et corpore innovati, necesse est ut ingeniti et vetusti operis consuetudinem oderimus.
PL 9, 976B再生の効果。再生された者における欲望の戦い。――それゆえ、我々が洗礼の沐浴によって、言葉の力を通して新たにされるとき、我々の起源の罪と、その創始者たちから切り離される。神の剣のある種の切断によって断ち切られ、父と母の情から分かたれる。古い人を、その罪と不信仰とともに脱ぎ捨て、霊によって魂と体において新たにされ、生まれつきの古い業の習いを憎まねばならなくなる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.24.2
Et quia corpus ipsum per fidem mortificatum, in naturam animae, quae ex afflatu Dei venit (quamvis id ipsum adhuc in materia sua exstet), evadat; quia communio ipsis invicem concilietur ex verbo: idcirco jam unum atque idem cum anima velle coepit effici, scilicet ut illa est spiritalis, quibus libertas voluntatis a socru sua, id est, ab infidelitate divisa, jus suum omne concedit: ut quod erat libertas voluntatis, deinceps animae sit potestas.
PL 9, 976Cそして、信仰によって死なされた体そのものは、神の息吹から来る魂の本性へと(なお自らの質料のうちにありながら)移り行くので、両者は言葉によって互いに交わりを取りもたれる。それゆえ体はすでに、魂と一つの同じことを望むようになり始めている。すなわち、魂が霊的であるとおりにである。この両者に、意志の自由は、その姑、すなわち不信仰から分かたれて、自らのあらゆる権利を譲る。意志の自由であったものが、以後は魂の権力となるようにである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.24.3
Fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica: quia ille per verbum Dei divisus ab illis, manere et interior et exterior ( subaud. homo) , id est, et corpus et anima, in spiritus novitate gaudebit: ea vero, quae ingenita et a quadam prosapiae antiquitate deducta, consistere in his quibus oblectata sunt concupiscent.
PL 9, 977Aそして一つの家に重い不和が生じ、家の者たちは新しい人に敵対するであろう。新しい人は、言葉によって彼らから分けられ、内なる人も外なる人も(「人」を補う)――すなわち魂も体も――霊の新しさのうちにとどまることを喜ぶであろう。しかし、生まれつきのもの、ある家系の古さから引かれたものは、自らが楽しんできたものにとどまることを欲するであろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.24.4
Et origo carnis et origo animae et libertas potestatis in duos dividentur, animam scilicet et corpus hominis novi, quae unum atque idem velle coeperunt: divisique tres duobus subjacebunt, in dominatum eorum de Spiritus novitate potioribus.
PL 9, 977A肉の起源と、魂の起源と、権力の自由とは、二つに対して分かれる。すなわち新しい人の魂と体に対してであり、この二つは一つの同じことを望み始めた。分けられた三つは、二つに服従することになり、霊の新しさに由来してより強いその二つの支配に服する。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.24.5
Et idcirco illi, qui domesticas nominum charitates dilectioni ejus praetulerint, futurorum bonorum indigni erunt haereditate.
PL 9, 977Aそれゆえ、家族の名の愛を彼への愛より優先した者は、来るべき善の相続にふさわしくないであろう。