ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXI, Caput X 第XXI章 第X章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1039A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.10.1

1

Pharisoeorum de Joannis baptismo responsum qui verum. --Pharisaei multa exinde viderant ingentibus magis digna miraculis: sed nunc maxime solliciti sunt, et interrogant, in qua haec faciat potestate (Matth., XXI, 23) .

PL 9, 1039A

ヨハネの洗礼についてのファリサイ派の答えは、どのような意味で真であったか〔見出しの qui verum の取り方は定かでない。qui を「どのように」の意に取った〕。――ファリサイ派の人々は、それ以来、むしろ大きな奇跡にふさわしい多くのことを見ていた。しかし今や彼らは最も気をもみ、いかなる権力によってこれを行うのかと尋ねる(マタイ21:23)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.10.2

2

Res enim, sub praesentium gestorum effectibus, ingens futurorum complectebatur arcanum. Atque idcirco ex eo specialiter interrogandi reperitur instinctus, sub quo totius periculi praeformatio proferebatur.

PL 9, 1039A

事は、現在の出来事の結果のもとに、来たるべきものの巨大な秘密を含んでいたからである。それゆえ、尋ねようとする衝動は、とりわけ、全体の危険の予形がそのもとに示された事柄から生じたものと見いだされる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.10.3

3

Dominus respondet dicturum esse se in qua haec faceret potestate, si modo illi interroganti sibi respondissent, Joannis baptisma utrum de coelo, aut ex hominibus putarent esse (Ibid. 24) .

PL 9, 1039A

主は、もし彼らが、尋ねた自分に、ヨハネの洗礼は天からのものか人々からのものか、どう思うかを答えるならば、自分もいかなる権力によってこれらを行うかを語るだろう、と答える(マタイ21:24)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.10.4

4

At illi responsionis suae periculo cunctantur, cogitantes, si de coelo professi essent, confessione sua se reos deprehendendos, cur coelestis testimonii auctoritati non credidissent: si ex hominibus dixissent, turbas verebantur, plures enim prophetam Joannem habebant (Ibid. 26) .

PL 9, 1039B

しかし彼らは、自らの答えの危険のためにためらい、こう考えた。もし天からと言い表したなら、自らの告白によって、なぜ天の証しの権威を信じなかったのかと、罪ある者として捕らえられるだろう。もし人々からと言ったなら、群衆を恐れた。多くの者がヨハネを預言者と見なしていたからである(マタイ21:26)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.10.5

5

Responderunt itaque, nescire se (Ibid. 27) . Non utique de coelo nesciebant, cum convinci veritate professionis suae metuunt. Sed verum de se etiam cum fallendi voluntate dixerunt. Per infidelitatem enim suam de coelo esse Joannis baptisma nescierunt. Quod autem ex hominibus esset, idcirco non potuerunt scire, quia non erat.

PL 9, 1039B

そこで彼らは、知らないと答えた(マタイ21:27)。彼らは、天からのものであることを知らなかったのでは決してない。自らの表明の真実によって論破されるのを恐れているからである。しかし彼らは、人を欺こうとする意志をもってさえ、自分たちについて真実を語ったのである。実際、彼らは自らの不信仰によって、ヨハネの洗礼が天からのものであることを知らなかった。また、それが人々からのものであるということは、そうではなかったがゆえに、知ることができなかった。