ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIII, Caput I 第XIII章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 993B · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 13.1.1

1

Verbum Dei non capiunt ab Ecclesia alieni. -- In illa die exiit Jesus, et sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae, ita ut in naviculam ascenderet (Matth. XIII, 1 et 2) : Sedisse Dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subjectis rebus est ratio.

PL 9, 993B

教会の外の者たちは、神の言葉を理解しない。――「その日、イエスは出て来て、海のほとりに座っていた。すると群衆が彼のもとに集まったので、彼は小舟に乗り込んだ」(マタイ13:1、2)。主が舟に座り、群衆が外に立っていたことの理は、続く事柄から明らかである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 13.1.2

2

In parabolis enim erat locuturus: et facti istius genere significat eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse intelligentiam.

PL 9, 993B

彼は譬えで語ろうとしていたのであり、この行いの種類によって、教会の外に置かれた者たちは、神の言葉の理解をまったく得られないことを示している。

Commentarius in Evangelium Matthaei 13.1.3

3

Navis enim Ecclesiae typum praefert: intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi, qui extra sunt, et arenae modo steriles atque inutiles adjacent, intelligere non possunt. De parabolis autem jam a Domino absolutis loqui otiosum est.

PL 9, 993B

舟は教会の予型を示すからである。その内に置かれ宣べ伝えられた命の言葉を、外にいる者たちは、砂のように不毛で無用なまま横たわっていて、理解することができない。しかし、すでに主によって説き終えられた譬えについて語るのは、無益である。