ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXIV, Caput VI 第XXIV章 第VI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1049D · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.6.1

1

Lex futurorum forma, sedes est et thronus Christi. Christo adveniente cur inutilis. -- Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit in templum, nihil est (Ibid. 16) .

PL 9, 1049D

律法は来たるべきものの形であり、キリストの座であり玉座である。キリストが来るとき、なぜ無益となるか。――「災いあれ、盲目の指導者たちよ。汝らは言う。神殿にかけて誓う者は、何でもない、と」(マタイ23:16)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.6.2

2

Reverentiam humanarum observationum, et contumeliam propheticae traditionis exprobrat, quod inanibus honorem darent, et detraherent honorandis. Legem namque ipse dederat, et lex non efficientiam continebat, sed meditabatur effectus.

PL 9, 1049D

彼は、人間の遵守への敬意と、預言の伝承への侮辱とを咎める。空しいものに栄誉を与え、栄誉を受けるべきものからそれを奪っているからである。律法は彼自身が与えたのであり、律法は成就を含んでいたのではなく、結果を思い巡らしていた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.6.3

3

Nam ornatus altarii atque templi non dignitatem de cultu conciliabat, sed futurorum speciem de decore fingebat. Nam aurum, argentum, aes, aurichalcum, margaritae, crystallus propriam significantiam pro natura uniuscujusque metalli complectuntur.

PL 9, 1050A

祭壇と神殿の飾りは、礼拝によって品位を得させたのではなく、その装いによって、来たるべきものの姿を形づくっていた。金、銀、銅、真鍮、真珠、水晶は、それぞれの金属の本性に応じて固有の意味を含んでいる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.6.4

4

Igitur redarguit, quod aurum templi et dona altaris pro sacramentorum religione venerarentur; cum honor potior esset et altaris et templi, quia ad futurorum speciem et aurum templo et donum dedicaretur altari.

PL 9, 1050A

それゆえ彼は、彼らが神殿の金と祭壇の供え物を、秘義への信心のゆえに崇めていることを咎める。祭壇と神殿の栄誉のほうがより優れているのに、来たるべきものの姿のために、金は神殿に、供え物は祭壇に捧げられたのだからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.6.5

5

Et ideo adveniente Christo inutilem esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed lex sanctificaretur in Christo, in qua veluti sedes thronusque sibi positus sit.

PL 9, 1050A

それゆえ、キリストが来るとき、律法への確信は無益である。律法にキリストが聖別されるのではなく、律法がキリストにおいて聖別されるのであり、その律法の中に、いわば座と玉座が彼のために据えられたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 24.6.6

6

Qui quia religiosus habeatur, religionem ab eo necesse est qui in illo considat acceperit: atque ita stulti caecique sint, sanctificante praeterito, sanctificata venerantes (v. 17) .

PL 9, 1050A

それが敬うべきものとみなされるとすれば、その敬うべき性格は、その中に座する者から受けたものでなければならない。したがって、聖別する者を見過ごして、聖別されたものを崇めるとき、彼らは愚かで盲目である(マタイ23:17)。