Commentarius in Evangelium Matthaei 19.11.1
Pervius est gentibus. Cameli natura. --Sed facilius camelus per foramen acus transibit. Non convenit camelo cum acus foramine: neque in angustiis cavernae exiguissimae, recipi poterit belluae ingentis informitas.
PL 9, 1027B異邦人には通じやすい。らくだの本性。――「しかし、らくだが針の穴を通るほうがたやすい」。らくだは針の穴に合わず、ごく小さな穴の狭さの中に、巨大な獣の不格好さが受け入れられうるはずはない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.11.2
Sed in primordio libri (cap. 2, n. 2) , sub vestitu Johannis, in camelo gentes significari admonuimus.
PL 9, 1027Bしかし書の初めに(第2章第2節)、ヨハネの衣のもとで、らくだにおいて異邦人が意味されていることを、我々は注意した。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.11.3
Pecus enim hoc verbis obedit, metu continetur, jejunii patiens est, et oneri suo quadam disciplinae ratione succumbit: cujus exemplo, gentium immanitas ad obedientiam praeceptorum coelestium emollitur.
PL 9, 1027B実際、この家畜は言葉に従い、恐れによって抑えられ、断食に耐え、一種の規律の理によって荷に屈する。その例によって、異邦人の野蛮は、天の戒めへの従順へと和らげられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.11.4
Hae igitur angustissimum iter regni coelestis introeunt: acus scilicet, quae est verbi novi praedicatio, per quam corporum vulnera assuuntur, et dissuta vestium retexuntur, et mors ipsa compungitur.
PL 9, 1027Bしたがって、これらの者たちは、天の国の最も狭い道に入る。すなわち針、それは新しい言葉の宣教であり、それによって体の傷が縫われ、破れた衣がつくろわれ、死そのものが刺し貫かれる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.11.5
Ergo hujus novae praedicationis hoc iter est: in quod facilius informitas gentium introibit, quam opulentia divitis, id est, gloriantis in lege.
PL 9, 1027Cしたがって、これがこの新しい宣教の道であり、そこに、異邦人の不格好さは、富む者、すなわち律法を誇る者の豊かさよりも、たやすく入るのである。