Commentarius in Evangelium Matthaei 33.8.1
Sepultura Christi. --Quod autem a Joseph rogato Pilato ut corpus redderet, et sindone involvitur, et in monumento novo in petra excisa reponitur et saxum monumenti ostio advolvitur (Ibid., 58-60) : quamquam sit ordo gestorum, et sepeliri eum esset necesse, qui resurrecturus esset ex mortuis; tamen non sine rerum aliquarum momento expressa sunt singula.
PL 9, 1075Bキリストの埋葬。――ヨセフがピラトに願って体を返してもらい、亜麻布に包まれ、岩に刻まれた新しい墓に納められ、墓の入口に石が転がされることは(マタイ27:58-60)、出来事の順序であり、死者のうちからよみがえるはずの者が、葬られるのは必然でもあるが、それでも、個々のことは、何らかの事柄の重みなしに書き記されたのではない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.8.2
Joseph apostolorum habet speciem: et idcirco quamquam in duodecim apostolorum numero non fuerit, discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit.
PL 9, 1075Cヨセフは、使徒たちの姿を持つ。それゆえ、十二使徒の数には入っていなかったが、主の弟子と呼ばれる。彼は、清い亜麻布で体を包んだ。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.8.3
Et quidem in hoc eodem linteo reperimus de coelo ad Petrum universorum animantium genera summissa (Act. X, 12) .
PL 9, 1075C実際、この同じ布のうちに、我々は、あらゆる生き物の種類が、天からペトロのもとへ降ろされたのを見出す(使徒言行録10:12)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.8.4
Ex quo forte non superflue intelligitur, sub lintei hujus nomine consepeliri Christo ecclesiam: quia tum in eo, ut in confusione ecclesiae, mundorum atque immundorum animalium fuerit congesta diversitas.
PL 9, 1075Cこのことから、おそらく余計ではなく、この布の名のもとに、教会がキリストとともに葬られる、と理解される。そのとき、その中に、教会の混在のように、清い動物と汚れた動物の多様さが、集められていたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.8.5
Domini igitur corpus tamquam per apostolorum doctrinam infertur in vacuam et in novam requiem lapidis excisi: scilicet in pectus duritiae gentilis quodam doctrinae opere excisum Christus infertur, rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium.
PL 9, 1075Cそれゆえ、主の体は、いわば使徒たちの教えによって、切り出された石の、空の、新しい休み場へと運び入れられる。すなわちキリストは、異邦人の頑なさの胸、教えの何らかの業によって掘り出された胸のうちへと、運び入れられるのであり、それは、未加工で新しく、以前には、神への畏れの侵入によって通り抜けられたことのない胸である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.8.6
Et quia nihil praeter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinae cognitionis auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur.
PL 9, 1076Aそして、彼のほかには何ものも我々の胸に入り込んではならないので、石が入口に転がされる。それは、以前には、神の認識の創始者が、誰も我々のうちに運び入れられていなかったのだから、以後も、彼なしには、誰も運び入れられないようにするためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.8.7
Metus deinde furandi corporis et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod signare sepulcrum ejus voluerint, cujus praecepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum.
PL 9, 1076Aさらに、体が盗まれることへの恐れ、墓の見張りと封印は、愚かさと不信仰の証しである。彼らは、その命令によって、死者が墓からよみがえらされたのを見ていた、その者の墓に、封印しようとしたのだから。