ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput IV, Caput XXI 第IV章 第XXI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 939A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.21.1

1

Membra abscidenda, propinqui scandalizantes. Frustra corpus, et non cor, exsecatur. -- Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te, etc. (Ibid. 29) . Fit innocentiae gradus celsior, et profectum fides sumit.

PL 9, 939A

切り捨てるべき肢、つまずかせる身近な者たち。体が切り取られて心が切り取られないのなら無益である。――「もし汝の右の目が汝をつまずかせるなら、それをえぐり出して、汝から投げ捨てよ」云々(マタイ5:29)。無垢の段階はより高くなり、信仰は進歩を受け取る。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.21.2

2

Carere enim non solum propriis vitiis, sed et extrinsecus incidentibus admonemur. Non enim ex causis peccantium membrorum, corporis damna praecepta sunt: dextro enim oculo non minus sinister erraret.

PL 9, 939A

我々は、自分自身の悪徳だけでなく、外から降りかかってくるものからも遠ざかるよう戒められているからである。罪を犯す肢のゆえに、体の損傷が命じられたのではない。右の目に劣らず、左の目もまた過ち得ただろうからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.21.3

3

Certe pes sensu concupiscentiae carens damno inutilis est, in quem poenae causa non incidet.

PL 9, 939A

確かに、欲望の感覚を持たない足を損なうのは無益であり、その足には罰の原因が降りかからない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.21.4

4

Sed quia diversa invicem membra, corpus tamen omnes unum sumus; abjicere a nobis, vel potius eruere, propinquitates carissimorum nominum admonemur, si in illis aliquid tale cernamus, ne in consortium criminis eorum de familiaritate veniamus: rectius utilibus et maxime necessariis, tamquam oculi et pedis membris carentes, quam usque in societatem gehennae, vitiosae propinquitatis teneamur affectu.

PL 9, 939A

しかし、肢は互いに異なっていても、我々はみな一つの体である。それゆえ我々は、最も愛する者たちとの近しさを、自分から投げ捨てるよう、あるいはむしろえぐり出すよう戒められている。もしその者たちのうちにそのようなものを見るなら、親しさのゆえに彼らの罪の仲間にまで至らないためである。目や足のような有益で最も必要な肢を欠くほうが、悪徳を伴う近さへの情によって、ゲヘナの交わりに至るまで縛られるよりも正しい。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.21.5

5

Esset autem abscisio membrorum utilis, si et cordis esse posset exsectio. Cum enim concupiscentia efficientiae comparetur, damnum corporis otiosum est, relicto voluntatis instinctu.

PL 9, 939B

しかし肢を切り取ることは、心を切り取ることもできるのなら、有益であっただろう。欲望は実行と同等に扱われるのだから、意志の衝動が残ったままでは、体の損傷は無益だからである。