ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIX, Caput IV 第XIX章 第IV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1024C · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 19.4.1

1

Judaeorum insolentia in juvene adumbrata. Christus quatenus non bonus. -- Et ecce unus accessit ad eum, et ait illi: Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? et reliqua (Ibid., 16) .

PL 9, 1024C

ユダヤ人の傲慢は、若者においてあらかじめ描かれている。キリストは、どの点で善くないのか。――「そして見よ、一人の者が彼に近づいて、彼に言った、『師よ、私が永遠の命を得るには、どんな善いことをすればよいか』云々」(マタイ19:16)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 19.4.2

2

Opportune post sermonem superiorem; quo et infantes inhibiti sunt, et talium regnum coelorum esse responsum est, succedit hic juvenis, requirens quibusnam bonis operibus vitam aeternam habere posset.

PL 9, 1025A

先の言葉の後、まことに折よく、この若者が続く。先の言葉において、幼な子たちが妨げられ、このような者たちが天の国のものであると答えられたのだが、この若者は、どのような善い業によって永遠の命を得られるかを尋ねる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 19.4.3

3

Juvenis iste et interrogavit, et insolens fuit, et rursum moestus est factus: resque omnes, quae scriptae sunt, gestae effectaeque sunt.

PL 9, 1025A

この若者は、尋ね、傲慢であり、そして再び悲しんだ。書かれているすべてのことは、実際に起こり、成し遂げられたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 19.4.4

4

Sed admonuimus ea, quae sub Deo agebantur, praesentium effectibus consequentium formam praetulisse: atque ita semper in Scripturis coelestibus sermonem omnem temperatum fuisse, ut non minus his quae gerebantur, quam eorum quae gerenda essent similitudini conveniret.

PL 9, 1025A

しかし我々は、神のもとで行われたことは、現在の出来事によって、後に続く事柄の形を先に示していたと注意した。そして、天からの聖書においては、言葉はすべて、行われていることにもまた、これから行われるべきことの似姿にも、劣らず合致するように調和されていたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 19.4.5

5

Juvenis hic itaque formam Judaici populi habet, in lege insolentis, et nihil praeter praecepta Moysi spei exspectantis a Christo.

PL 9, 1025A

したがって、この若者は、律法において傲慢で、モーセの戒め以外にキリストから何の望みも期待しない、ユダヤの民の形を帯びている。

Commentarius in Evangelium Matthaei 19.4.6

6

Cui Dominus, in responsione ipsa, severitatem judicii ex se futuri protestatus est, dicens (Ibid., 17) : Quid me vocas bonum? (V. lib. IX de Trin., n. 16.) Is enim, cui necesse sit impia et iniqua punire, nomine bonitatis abstinuit, soli hoc nomen Deo patri reservans, qui se, judicem dando, officio severitatis exuerit: non quod bonus et ipse non esset, sed quod congrua in cum severitate judex esset usurus.

PL 9, 1025B

主は、その答えのうちで、自分から来る裁きの厳格さを、あらかじめ明言して言った(マタイ19:17)。「なぜ私を善いと呼ぶのか」(『三位一体論』第9巻第16節を見よ)。実際、不敬で不義なるものを罰せねばならない者は、善という名を控えたのであり、この名をただ父なる神のためにとっておいたのである。父は、裁き手を与えることによって、厳格さの務めを自ら脱ぎ捨てた者である。それは、主自身が善くなかったからではなく、裁き手として、彼に〔底本は in cum。in eum と読む〕対して、ふさわしい厳格さを用いることになるからである。