Commentarius in Evangelium Matthaei 21.8.1
Synagoga qua ratione ficui comparetur. --Contuendum autem est, qua ratione Synagoga ficus arbori comparetur. Haec namque arbor dissimiliter a caeterarum arborum et natura et conditione florescit.
PL 9, 1038Bシナゴーグは、いかなる理によっていちじくの木にたとえられるか。――考察すべきは、いかなる理によって、シナゴーグがいちじくの木にたとえられるかである。この木は、他の木々とは異なる仕方で、本性においても性状においても花をつける。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.8.2
Nam flos ei primus in pomis est, sed non in his ( pomis ), quae maturitatem ut emerserint consequantur. Grossa enim haec et communis usus et prophetica auctoritas nuncupavit.
PL 9, 1038Bというのも、その最初の花は実のうちにあるが、それは、現れ出たのちに熟すに至る実のうちにではない。共通の用法も預言の権威も、これらを初なりの実と呼んだ。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.8.3
Verum postea internae fecunditatis virtute exuberante, ejusdem speciei atque formae poma prorumpunt, quibus prorumpentibus ista truduntur, et dissolutis quibus continebantur radicibus decidunt, aliaque illa exeuntia usque ad maturitatem fructuum provehuntur.
PL 9, 1038Bしかしその後、内なる実りの力があふれて、同じ種類と形の実が噴き出し、それらが噴き出すと、先の実は押しのけられ、それを支えていた根もとが解けて落ち、出てくる他の実が、実の熟れるまで育てられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.8.4
Sed de superioribus illis si quando inciderit, ut in sinu virgularum ex ramulo eodem prodeuntium emerserint; manent semper, et non sicut grossa caetera decidunt, sed haerent sola tantum, pomaque caetera maturitate praeveniunt.
PL 9, 1038Bしかし、あの先の実のうちで、もし小枝の同じ枝から出る若枝の懐に生じたものがあれば、それはいつまでも残り、他の初なりの実のように落ちず、ただそれだけが付いたままで、他の実よりも先に熟す。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.8.5
Et hos pulcherrimos fructus arbor illa ex se dabit, qui cum grossis caeteris promergentes, de medio utrarumque virgularum claviculo proferentur. Igitur ex conditione arboris propria et competens Synagogae similitudo proposita est.
PL 9, 1038Cそしてこの木は、この最も美しい実を自ら生み出す。それは他の初なりの実とともに現れ出て、両方の若枝の間の小さな節目から生じる〔claviculo の意味は定かでない。小さな節目と取った〕。それゆえ、木の固有の性状から、シナゴーグにふさわしい類比が示されたのである。