Commentarius in Evangelium Matthaei 21.12.1
Difficultas altera, qui junior obediens. --Deinde ipsa Pharisaeorum responsio quid momenti habeat, quaerendum est. Dicunt voluntati juniorem obedisse.
PL 9, 1039D第二の難問。従順な弟は誰か。――次に、ファリサイ派の答えそのものにどんな重みがあるかを、問わねばならない。彼らは、弟が父の意志に従ったと言う。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.12.2
Hoc rerum ratio non patitur, ut simulata professio meritum perfectae veritatis obtineat; ut plus sit fefellisse spondentem, quam perfecisse omnia non pollicentem.
PL 9, 1040A見せかけの表明が、完全な真実の功を得ること、約束しながら欺いたことが、何も約束せずにすべてを成し遂げたことよりも大きいことを、事の理は許さない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.12.3
Quis autem non malit negari sibi id quod poscat, dummodo id quod poposcerit fiat, quam non fieri quod spondeatur ut fiat; cum facti effectus ex desperatione sit gratior, spes autem destituta plus doleat? Nisi forte poscentium voluntas sola sibi adulatione spondentium blandiatur.
PL 9, 1040A求めるものが自分にいったん拒まれても、求めたことが実現するほうを望まない者があろうか。実現すると約束されたことが実現しないよりは。行われた結果は、絶望ののちのほうがより喜ばしく、見捨てられた希望はより多く痛むのだから。ただし、もしかすると、求める者たちの意志だけが、約束する者たちの阿諛によって自らを慰める、というのであれば別である。