Commentarius in Evangelium Matthaei 12.13.1
Praedicitur regni Israel jactura. -- Omne regnum divisum contra se desolabitur. Responsurus ad id quod de Beelzebub erat dictum, in eos ipsos, quibus respondebat, responsionis ipsius conditionem retorsit.
PL 9, 987Dイスラエルの王国の喪失が予告される。――「すべて自らに逆らって分裂した王国は、荒れ果てる」。ベルゼブルについて言われたことに答えようとして、彼は、その答えの条件を、答えを向けているまさにその者たちへと投げ返した。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.13.2
Lex enim a Deo est, et regni Israel pollicitatio ex lege est, et Christi ortus et adventus ex lege est. Si regnum legis contra se dividitur, dissolvatur necesse est.
PL 9, 988A律法は神に由来し、イスラエルの王国の約束は律法に由来し、キリストの誕生と到来も律法に由来する。もし律法の王国が自らに逆らって分裂するなら、崩壊せざるをえない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.13.3
Et potestas omnis divisione detrahitur, et regni virtus adversum se separata consumitur: ac sic regnum Israel amisit ex lege, cum quando adimpletionem legis in Christo plebs legis impugnet.
PL 9, 988Aまた、あらゆる権力は分裂によって削がれ、王国の力は自らに逆らって分かたれて尽きる。こうしてイスラエルは、律法に由来する王国を失った。律法の民が、キリストにおける律法の成就を攻撃するときにである。