ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XVI, Caput XI 第XVI章 第XI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1011B · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 16.11.1

1

Felix sui damnum. Crux saltem voluntate tollenda. -- Tum Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum, et reliqua (Ibid., 24) . O beatum damnum, et jactura felix!

PL 9, 1011B

己が損なわれることは幸いである。十字架は、少なくとも意志によって取り上げねばならない。――「そのとき、イエスは弟子たちに言った、『私に従って来たい者は、自分を捨てよ』、云々」(マタイ16:24)。おお、幸いなる損失、幸いなる喪失よ!

Commentarius in Evangelium Matthaei 16.11.2

2

Ditescere nos Dominus detrimento animae et corporis voluit, et esse sui similes hortatur: quia ipse in figura Dei constitutus, usque ad mortem humilis et obediens factus, principatum potestatis totius quae in Deo est, accepit.

PL 9, 1011B

主は我々が、魂と体の損失によって富むことを望み、自分に似た者となるよう勧める。彼自身が神の象りのうちにあって、死に至るまで卑しくなり従順になり、神のうちにある権力のすべての首位を受けたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 16.11.3

3

Sequendus igitur est cruce assumpta: et passionis suae si non forte, attamen voluntate comitandus est.

PL 9, 1012A

したがって、十字架を取り上げて彼に従わねばならない。そして、その受難に、たとえ実際にではなくとも、少なくとも意志によって伴わねばならない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 16.11.4

4

Quid enim prodest occupasse mundum, et toto terrenae potestatis dominatu opibus saeculi incubare, si perdenda anima, et suscipiendum vitae detrimentum est (Ibid., 26) ? Quae autem commutatio pro anima, cum fuerit amissa, Quaeretur?

PL 9, 1012A

「実際、世界を占め、地上の権力の全支配によってこの世の富にしがみついても、魂が滅ぼされ、命の損失を受けねばならないとしたら、何の益があろうか」(マタイ16:26)。また、魂が失われたとき、その代価として何が求められるだろうか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 16.11.5

5

Cum angelis enim Christus aderit, reddens singulis ut merebuntur. Quid afferemus ad vitam? Praeparatos credo terrenarum opum futuris commerciis thesauros, ambitiosos dignitatum famaeque titulos, aut veteres delicatae nobilitatis imagines?

PL 9, 1012A

実際、キリストは天使たちとともに臨み、各人にその功に応じて報いるであろう。我々は命へ何を携えて行くのか。思うに、地上の富の将来の取引のために備えた宝であろうか。野心的な位階や名声の称号であろうか。あるいは、贅沢な高貴の家柄の古い肖像であろうか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 16.11.6

6

Neganda sunt haec omnia, ut melioribus abundemus: et contemptu universorum Christus sequendus est, et aeternitas spiritalium, terrenorum damno est comparanda.

PL 9, 1012A

これらすべては否まれねばならない。それは、より善きものに富むためである。万物を軽んじてキリストに従わねばならず、霊的なものの永遠は、地上のものの損失によって買い取られねばならない。