ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput X, Caput III 第X章 第III章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 967A · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.3.1

1

Praecepta Christi apostolicum munus spectantia. --Abstinere se a viis gentium admonentur (Ibid. 5) : non quod non etiam ad salutem gentium mitterentur, sed ut opere et vita gentilis ignorantiae abstinerent. In civitates Samaritanorum vetiti sunt introire.

PL 9, 967A

使徒の務めに関わるキリストの命令。――異邦人の道から遠ざかるよう戒められる(マタイ10:5)。それは、彼らが異邦人の救いのために遣わされないということではなく、異邦人の無知の行いと生き方から遠ざかるためである。サマリア人の町に入ることは禁じられた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.3.2

2

Numquid non potius Samaritanam ipse curavit (Joan. 4) ? Sed ut ecclesias haereticorum non adeant admonentur. Nihil enim differt ab ignoratione perversitas. Mittuntur deinde ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 6) .

PL 9, 967B

むしろ、彼自身がサマリアの女を癒したではないか(ヨハネ4)。そうではなく、異端者の教会に近づかないよう戒められているのである。歪みは無知と何も違わないからである。次いで、彼らはイスラエルの家の失われた羊のもとへ遣わされる(マタイ10:6)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.3.3

3

Atquin in eum ( Scil. Christum) luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt. Sed legislatio obtinere privilegium Evangelii debebat: hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quo plus sedulitatis in admonitione sensisset.

PL 9, 967B

しかるに、彼(すなわちキリスト)に向かって、彼らは狼と毒蛇の舌と喉をもって荒れ狂った。しかし、律法を授けられた者こそが、福音の特権を得るべきであった。イスラエルは、戒めのうちに熱意をより多く感じたほど、それだけ自らの罪の弁明をもたなくなる。