ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XVIII, Caput I 第XVIII章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1018B · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.1.1

1

Pueri credentes. Puerorum indoles. In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? et reliqua (Matth., XVIII, 1) .

PL 9, 1018B

信じる子どもたち。子どもたちの性質。――「その日、弟子たちがイエスのもとに来て言った、『汝は、天の国では誰がいちばん偉いと思うか』云々」(マタイ18:1)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.1.2

2

Non nisi reversos in naturam puerorum introire regnum coelorum Dominus docet, id est, in simplicitatem puerilem vitia corporum nostrorum animaeque revocanda. Pueros autem, credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit.

PL 9, 1018B

主は、子どもの本性に立ち返った者でなければ天の国に入れないと教える。すなわち、我々の体と魂の悪徳が、子どもの素朴さへと呼び戻されねばならない、ということである。しかし主は、聞くことによる信仰のゆえに、信じる者すべてを子どもと呼んだ。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.1.3

3

Hi enim patrem sequuntur, matrem amant, proximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt: non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt verum habent.

PL 9, 1018B

実際、彼らは父に従い、母を愛し、隣人に悪を望むことを知らず、富への心配を顧みない。彼らは傲らず、憎まず、偽らず、言われたことを信じ、聞いたことを真とする。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.1.4

4

Et haec omnium affectionum assumpta in nobis et consuetudo et voluntas, coelorum iter pervium praestat. Revertendum igitur est ad simplicitatem infantium: quia in ea collocati, speciem humilitatis dominicae circumferemus.

PL 9, 1018B

そしてこのすべての心情を、我々のうちに、習慣として、また意志として取り上げることが、天への道を通れるものとする。したがって、幼な子の素朴さへ立ち返らねばならない。その中に身を置くなら、我々は主の謙遜の姿を身にまとうことになるからである。