ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXV, Caput VI 第XXV章 第VI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1054D · 7 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.6.1

1

Nil homini nisi sua culpa malum. Praegnantes, animae peccatis graves. -- Vae praegnantibus et nutrientibus (v. 19) . Simpliciter quidem istud propter moram fugae accipi potest: quia ventris onere impeditas, imminentem temporum ruinam effugere sit molestum.

PL 9, 1054D

人にとって、自らの罪責のほかに悪はない。身重の者たちは、罪で重くなった魂である。――「災いあれ、身重の女たちと乳を飲ませる女たちに」(マタイ24:19)。これは、単純には、逃亡の遅れのゆえに解されうる。腹の重荷に妨げられた者たちにとって、迫る時代の崩壊から逃れるのは困難だからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.6.2

2

Sed quid conditio, sexus et generationis ordo commeruit? Nisi forte aetas illa mulierum, quae in illa tempora inciderint, proprie sit futura maledicta. Sed absit istud, ut quidquam sit, quod homini nisi sua culpa malum fiat.

PL 9, 1055A

しかし、この境遇と性と出産の秩序が、何の罰に値したというのか。ただし、そうした時代に行き当たる女たちの年齢が、とくに呪われることになるというのでなければ。しかし、人にとって、自らの罪責のほかに悪となるものがあるなどということは、あってはならない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.6.3

3

Non igitur de fetarum onere Dominum admonuisse credendum est, cum dicit: Vae praegnantibus: sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quae neque in tecto positae, neque in agro manentes repositae irae tempestatem vitare possint.

PL 9, 1055A

したがって、主が「災いあれ、身重の女たちに」と言うとき、みごもった者たちの重荷について戒めたと信じるべきではなく、罪で満たされた魂の重さを示したのだと信じるべきである。そうした魂は、屋根の上に置かれても、畑にとどまっても、蓄えられた怒りの嵐を避けることができない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.6.4

4

Dolor enim praegnantes ex natura consequitur: et partus sine totius corporis vexatione non funditur. Quae ergo tales animae reperientur, in suo et onere et dolore continebuntur. Illis quoque vae erit quae nutrientur.

PL 9, 1055A

実際、痛みは自然に身重の女たちに伴い、出産は体全体の苦痛なしには果たされない。したがって、そうした魂と見いだされる者たちは、自らの重荷と痛みのうちに閉じ込められる。乳を飲まされる者たちにも、災いがあるであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.6.5

5

Est infantia lacte depulsa non minus ad fugam inutilis, quam ea quae etiamnum lacte alatur. Et quomodo vae illi quae nutriatur; cum nihil intersit aetatis ac temporis, nutriri lacte, et decessisse de lacte?

PL 9, 1055B

乳離れした幼子も、なお乳で養われる幼子に劣らず、逃亡には役に立たない。それなのに、なぜ養われる者にだけ災いがあるのか。乳で養われることと、乳から離れてしまったこととの間には、年齢も時も違いがないというのに。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.6.6

6

Sed perinde hic etiam infirmitatem animarum, quae ad cognitionem Dei tamquam lacte adhuc alantur ostendit: quae perfecti cibi virtute indigentes, tenui divinae cognitionis infirmoque gustatu imbuantur.

PL 9, 1055B

しかし、ここでも同じように、彼は、神の認識に向けて、いわばなお乳で養われている魂の弱さを示している。完全な食物の力を必要としながら、神の認識の薄い、弱い味わいに浸されている魂である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.6.7

7

Et idcirco vae ipsis erit: quia et ad effugiendum antichristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerint, nec cibum veri panis acceperint.

PL 9, 1055B

それゆえ彼らに災いがある。反キリストから逃れるには重く、耐えるには未熟で、罪から逃れず、真のパンの食物も受けていないからである。