Commentarius in Evangelium Matthaei 21.15.1
Hi quomodo obedientes. --Et in responsione quidem Pharisaeorum quaedam est necessitas prophetiae. Nam inviti licet, confitentur quis obsecutus sit voluntati, junior scilicet filius, obediens professione, licet non efficiens in tempore; quia fides sola justificat.
PL 9, 1040Dこの者たちは、どのような意味で従順であるか。――そしてファリサイ派の答えにも、確かに預言のある必然がある。彼らは、望まぬながらも、誰が意志に従ったかを告白する。すなわち弟の息子である。この者は、時においては成し遂げなかったが、表明において従順であった。信仰のみが義とするからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.15.2
Atque ideo publicani et meretrices in regno erunt priores (Ibid. 3) , quia Joanni crediderint, et in remissionem peccatorum baptizati in adventum Christi confessi sint, curationum opera laudaverint, sacramentum passionis acceperint, virtutem resurrectionis agnoverint.
PL 9, 1041Aだからこそ、徴税人と遊女は、王国で先になる(マタイ21:3)〔底本の引照は Ibid. 3。引かれる句はマタイ21:31に当たる〕。彼らはヨハネを信じ、罪の赦しのために洗礼を受けてキリストの到来を告白し、癒しの業を称賛し、受難の秘義を受け、復活の力を認めたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.15.3
Principes autem sacerdotum et Pharisaei videntes haec, et contemnentes, qui justificati per fidem non erant, nec per poenitentiam regressi sunt ad salutem: atque ideo in perpetuum fructus eorum sub maledictione ea, quae in arbore ficu praeformabatur, arescit.
PL 9, 1041A一方、祭司長たちとファリサイ派は、これらを見て軽んじたが、信仰によって義とされておらず、悔い改めによって救いへ戻ることもしなかった。それゆえ、彼らの実は永遠に、いちじくの木において予示されたあの呪いのもとで、枯れる。