Commentarius in Evangelium Matthaei 4.2.1
Humilitatis causae et praemium. -- Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum (Ibid. 3) . Exemplo Dominus docuerat humanae ambitionis gloriam relinquendam, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10) .
PL 9, 931C謙遜の原因と報い。――「霊において貧しい者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。主は範例によって、人間の野心の栄光を捨てるべきことを教えていた。「汝の神なる主を拝せよ、ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)と言って。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.2.2
Et cum se per prophetas populum humilem et ad verba sua trementem praemonuisset esse electurum (Esai. LXVI, 2) ; in spiritus humilitate perfectae beatitudinis posuit exordium.
PL 9, 932Aまた自らが、預言者たちを通じて、謙遜で自らの言葉に震える民を選ぶであろうと前もって告げていたので(イザヤ66:2)、霊の謙遜のうちに、完全な幸いの始まりを置いた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.2.3
Igitur humilia spirantes, id est, esse se homines recordantes, in coelestis regni possessione constituti, conscii sibi ex sordentibus ac tenuissimis se principiis coalitos in hanc formam perfecti corporis procreari, et in hunc sentiendi, contuendi, judicandi, agendi sensum, Deo profectum ministrante, procedere: nihil cuiquam suum esse, nihil proprium, sed cunctis dono parentis unius eadem et veniendi in vitam tribui primordia, et utendi ea substantiam ministrari: ac nos optimi illius, qui nobis sit ista largitus, exemplo, perfunctae in nos bonitatis ejus esse aemulos oportere; ut boni omnibus simus, communia omnia omnibus existimemus; nulla nos nec saecularis fastus insolentia, nec opum cupiditas, nec inanis gloriae ambitio corrumpat: sed subjecti Deo simus, et de communione vivendi in omnes communis vitae charitate teneamur, magnum etiam in eo, quod nati sumus, divinae bonitatis futurum profectum existimantes, cujus praemium atque honor praesentis vitae operibus sit merendus: atque ita per hanc spiritus humilitatem qua de Deo nobis meminerimus et indulta omnia, et deinceps potiora speranda, coelorum regnum erit nostrum.
PL 9, 932Aそれゆえ、低きを思う者たち、すなわち自分が人間であることを思い起こす者たちは、天の国の所有に定められる。彼らは、自分たちが卑しくきわめて乏しい始まりから育てられ、この完全な体の姿へと形づくられ、また、神が成長を与えて、この感じ、見、判断し、行う感覚へと進んで来たことを知っている。誰にも自分のものはなく、固有のものはなく、むしろ一人の親の賜物によって、すべての者に同じ生の始まりに入ることが授けられ、それを用いる実体が供されている。また我々は、これらを我々に惜しみなく与えた最善の者の範例により、我々に対してなされたその善に倣う者でなければならない。すなわち、すべての者に対して善であり、すべてをすべての者にとって共通と考え、世の傲慢の不遜も、富への欲も、空しい栄光への野心も、我々を堕落させず、神に服し、生きることの共有から、すべての者に対する共通の生の愛によって結ばれていなければならない。また、我々が生まれたということそのことにおいても、神の善の大いなる進展が将来あると考え、その報いと栄誉は現在の生の業によって得られるべきものと考えるべきである。こうして、この霊の謙遜によって、すべてが神から我々に与えられたものであり、さらにこののちよりすぐれたものが望まれるべきことを我々が思い起こすなら、天の国は我々のものとなるであろう。