Commentarius in Evangelium Matthaei 7.8.1
Qua ratione haec explicanda. -- Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos ire trans fretum. Et accedens ad eum quidam Scriba ait, Magister, sequar te quocumque ieris, et reliqua (Ibid. 18 et 19) .
PL 9, 956Cこれはどのような理によって説き明かされるべきか。――「さて、イエスは自分の周りに多くの群衆を見て、弟子たちに海の向こうへ行くよう命じた。すると、ひとりの律法学者が近づいて言った。『師よ、汝がどこへ行こうとも、私は汝に従おう』」云々(マタイ7:18、19)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.8.2
Multa incurrunt, quae sensum communem movere possunt. Atque non nos intelligentiam fingimus, sed gesta ipsa intelligentiam nobis impertiuntur. Neque enim res intelligentiae, sed rei intelligentia subsecundat.
PL 9, 956C多くの事柄が立ち現れ、それは常識を動かしうる。しかし、我々が理解をでっち上げているのではなく、出来事そのものが我々に理解を与えているのである。事柄が理解に従うのではなく、理解が事柄に従うからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.8.3
Turbae plures sunt, et ire trans fretum Dominus discipulis praecipit. Non existimo cadere in Salvatoris bonitatem, ut circumcursantes relinquere voluerit, et secretum quoddam impertiendae salutis eligere.
PL 9, 956C群衆は多いのに、主は弟子たちに海の向こうへ行くよう命じる。周りに走り寄る者たちを捨てようと望み、救いを分け与えるための何か秘められた道を選ぶことが、救い主の善意に当てはまるとは、私は思わない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.8.4
Deinde consequitur Scriba, dicens magistrum se quocumque ierit secuturum: sed nihil a Scriba dictum factumve legitur, quod posset offendere.
PL 9, 956Dそれから律法学者が続き、どこへ行こうとも師に従うと言う。しかし、律法学者によって、つまずきとなりうるようなことが言われたり行われたりしたとは、読まれない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.8.5
Dominus respondit, vulpibus esse foveas, et coeli volucribus nidos quiescendi, filio autem hominis, quo reclinet caput suum, locum esse nullum (Ibid. 20) .
PL 9, 957A主は、狐には穴があり、空の鳥には憩う巣があるが、人の子には頭を横たえる場所がまったくない、と答えた(マタイ7:20)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.8.6
Et discipulum postulasse, dari sibi tempus patris sepeliendi: hoc negatum, et pii atque humani officii vetitam religionem (Ibid. 21 et 22) .
PL 9, 957Aまた、弟子が、父を葬るための時を自分に与えてほしいと求めたこと。これは拒まれ、敬虔で人間らしい務めの敬いが禁じられたのである(マタイ7:21、22)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.8.7
Ergo rerum tantarum, et tam diversarum ratio promenda est: atque ita, ut secundum continentem rerum ordinem, et gravissimas veritatis ipsius causas, interioris significantiae intelligentia explicetur.
PL 9, 957Aそれゆえ、これほど重大でこれほど多様な事柄の理は、明らかにされねばならない。しかも、連なる事柄の順序と、真理そのもののきわめて重い根拠に従って、内的な意義の理解が説き明かされるようにである。