Commentarius in Evangelium Matthaei 20.10.1
Qui destinati sint, ut Christo in regno assidant. Et quidem, quantum arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec apostoli ab eo erunt alieni: qui in duodecim patriarcharum sede considentes, Israelem judicabunt.
PL 9, 1031C誰が、国においてキリストの傍らに座すべく定められているのか。――そして確かに、我々の考えるところ、この栄誉は他の者たちに取っておかれている。しかし、使徒たちもそこから疎外されるわけではない。彼らは十二の族長の座に着いて、イスラエルを裁くであろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.10.2
Et quantum sentire ex ipsis Evangeliis licet, in regno coelorum Moyses et Elias assidebunt.
PL 9, 1032Aそして福音書そのものから感じ取れる限りでは、天の国においてモーセとエリヤが座すであろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.10.3
Nam cum spopondisset Dominus, visuros quosdam de apostolis, antequam mortem gustarent, filium hominis venientem in regno suo; assumptis Petro et Jacobo et Johanne, apparuit cum gloriae suae habitu, Moyse et Elia in monte comitantibus (Matth. XVI, 28) .
PL 9, 1032A実際、主は、使徒たちのうちの何人かが、死を味わう前に、人の子がその国に来るのを見るであろうと約束した後、ペトロとヤコブとヨハネを伴って、その栄光の姿で現れた。そのとき、モーセとエリヤが山で伴っていた(マタイ16:28)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.10.4
Et hos quidem eosdem prophetas duos praevenientes adventum ejus esse intelligimus, quos Apocalypsis Johannis (XI, 7) ab antichristo perimendos esse dicit: licet variae vel de Enoch, vel de Jeremia, plurimorum exstiterint opiniones, quod alterum eorum sicut Eliam mori oporteat.
PL 9, 1032Aそして、我々は、この二人の預言者こそ、その到来に先立つ者たちであり、ヨハネの黙示録(11:7)が、反キリストによって殺されると述べている者たちだと理解する。ただし、エリヤと同じく死なねばならない二人のうちのもう一人については、エノクだとも、エレミヤだとも、多くの者たちのさまざまな意見が出されてきた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.10.5
Sed non possumus veritatis fidem, quam Dominus tribus superioribus testibus revelavit, sensus nostri opinione corrumpere: neque alios venturos existimare, quam qui ad sponsionem fidei venisse conspecti sunt.
PL 9, 1032Bしかし我々は、主が上述の三人の証人に啓示した真理の信仰を、自分の感覚の意見で損なうことはできない。また、信仰の約束のために来たことが認められた者たち以外の者たちが来ると考えることもできない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.10.6
Et quamquam ultra evangelicam veritatem non necesse sit opinari: tamen si quis conditionem et mortis et sepulturae et sepulcri Moysi diligenter adverterit, et secretarum Scripturarum, secundum Apostoli auctoritatem, cognitionem adeptus sit; intelliget omnia ita esse tractata, ut Moyses potuerit jam videri. Et haec quidem instruendi causa sint dicta.
PL 9, 1032Bそして、福音の真理を超えて思い描く必要はないけれども、それでも、もし誰かが、モーセの死と埋葬と墓の条件を丹念に注意し、使徒の権威に従って、秘められた聖書の認識を得るなら、すべてがそのように扱われており、モーセがすでに見られうることを悟るであろう。そしてこれらは、教えるために述べられたのである。