Commentarius in Evangelium Matthaei 4.12.1
Civitas caro a Christo assumpta, cives homines. -- Non potest civitas abscondi supra montem aedificata, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, et reliqua (Ibid. 15) .
PL 9, 935Bキリストが取った肉が町であり、人々がその市民である。――「山の上に建てられた町は隠れることができない。また、人は灯火をともして升の下に置いたりしない」、云々(マタイ5:15)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.12.2
Civitatem carnem quam assumpserat nuncupat: quia ut civitas ex varietate ac multitudine consistit habitantium; ita in eo, per naturam suscepti corporis, quaedam universi generis humani congregatio continetur.
PL 9, 935B彼は、自らが取った肉を町と呼ぶ。町が住む者たちの多様と多数から成り立つように、彼のうちにも、受け取られた体の本性によって、全人類のある集まりが含まれているからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.12.3
Atque ita et ille ex nostra in se congregatione fit civitas, et nos per consortium carnis suae sumus civitatis habitatio.
PL 9, 935Bこうして彼もまた、我々を自らのうちに集めることによって町となり、我々は彼の肉との交わりによって町の住民である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.12.4
Abscondi ergo jam non potest: quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum et contemplandus et intelligendus omnibus efferatur.
PL 9, 935Cそれゆえ、もはや隠れることはできない。神の高みの頂に置かれているので、その業への驚嘆によって、すべての者に観想され、理解されるよう、高く掲げられるからである。