Commentarius in Evangelium Matthaei 14.11.1
Christus in cibum versus. Cur dentur apostolis panes, V. 20. Cur quinque millia inde saturentur: cur duodecim cophini reserventur. --Acceptis igitur panibus atque piscibus, Dominus respexit ad coelum, benedixit et fregit, Patri agens gratias post tempora legis ac prophetarum se in evangelicum cibum verti.
PL 9, 1000Bキリストは、糧へと変えられた。なぜ使徒たちにパンが与えられるのか(マタイ14:20)。なぜそれによって五千人が満たされるのか。なぜ十二の籠が取っておかれるのか。――それゆえ、パンと魚を受け取ると、主は天を見上げ、祝福して裂いた。それは、律法と預言者の時ののち、自分が福音の糧へと変えられることについて、父に感謝を捧げるためであった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.11.2
Accumbere post haec supra foenum populus jubetur; non jam in terra jacens, sed lege suffultus: et tanquam terrae foeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Dantur quoque apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda.
PL 9, 1000Bそののち、民は草の上に座るよう命じられる。もはや地に横たわるのではなく、律法に支えられている。また、地の草のように、各人は、自らの業の実を敷物として身を横たえる。使徒たちにもパンが与えられる。神の恩寵の賜物が、彼らを通して授けられねばならなかったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.11.3
Plebs deinde quinque panibus et duobus piscibus pascitur et expletur: et fragmenta panis et piscium, saturatis accumbentibus, usque in duodecim cophinorum plenitudinem abundaverunt, Dei scilicet verbo ex doctrina legis prophetarumque veniente, multitudo satiatur: et reservata gentium plebi ex aeterni cibi ministerio, in duodecim apostolorum plenitudinem, copia divinae virtutis exuberat.
PL 9, 1000C続いて民は、五つのパンと二匹の魚によって養われ、満たされる。座っていた者たちが満腹したのち、パンと魚のかけらは、十二の籠を満たすほどにあふれた。すなわち、神の言葉が律法と預言者の教えから来ることによって、群衆は満たされ、異邦人の民のために永遠の糧の奉仕から取っておかれた神の力の豊かさが、十二人の使徒の満ちるところへとあふれ出るのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.11.4
Idem autem edentium numerus invenitur, qui futurus fuerat crediturorum. Nam sicut libro Praxeos continetur, ex Israel populi infinitate, virorum quinque millia crediderunt (Act. IV, 4) . Rerum enim admiratio usque in mensuram causae subjacentis extenditur.
PL 9, 1000C食べる者の数は、信じることになる者の数と同じであることが見いだされる。実際、使徒言行録に記されているように、イスラエルの数限りない民のうちから、男五千人が信じたからである(使徒言行録4:4)。事柄への驚嘆は、その下にある理由の大きさにまで及ぶのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.11.5
Confractique cum piscibus panes, saturato populo, in tantum deinceps cumulantur augmentum, quantus et credentis populi, et explendorum coelesti gratia apostolorum numerus destinabatur: ut et modus numero, et numerus modo obtemperaret; intra fines suos ratio conclusa, ad consequentis effectus conditionem ipso divinae virtutis moderamine contineretur.
PL 9, 1000Cそして、魚とともに裂かれたパンは、民が満腹したのち、その後、信じる民と、天の恩寵によって満たされるべき使徒たちの数に定められたのと同じだけの増し加えへと、積み上げられる。それは、量が数に従い、数が量に従うためであり、理が自らの限度の内に閉じ込められて、続く成果の条件に向けて、神の力そのものの調整によって保たれるためであった〔ut et modus numero 以下の構文は取りにくく、推定を含む〕。