Commentarius in Evangelium Matthaei 10.13.1
Serpens uti praedicatoribus imitandus. --Hunc antequam Adam traduceret, jam sapientem Genesis nuncupavit (Gen. III, 1) ; et prudentiam ejus malignantis consilii ordine docuit.
PL 9, 971A蛇は、宣教者たちによって模倣されるべきである。――創世記は、蛇がアダムを惑わす前から、すでにこれを賢いと呼んだ(創世記3:1)。そして、その悪意ある企ての順序によって、その知恵を教えた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.13.2
Primum enim animum sexus mollioris aggressus est, spe deinde illexit, communionem immortalitatis spopondit: et per haec tanta praemia, opus consilii et voluntatis suae gessit.
PL 9, 971A蛇はまず、より弱い性の心を襲い、次に希望で誘い、不死の交わりを約束した。そして、これほどの褒賞によって、自らの企てと意志の業をなしとげた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.13.3
Pari igitur opportunitate, introspecta uniuscujusque et natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est.
PL 9, 971Bそれゆえ、同じ機会をとらえて、各人の本性と意志をよく見抜いたうえで、言葉の知恵を用いねばならない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.13.4
Spes bonorum futurorum revelanda, et sic coelestia perfectae fidei praemia proferenda: ut quod ille mentitus est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem Dei angelis similes futuros esse qui crederent: ut mentes plebium faciles et absolutas, circumsaevientibus licet et lupis et haereticis, promissis regnorum coelestium occupemus, et rerum fidem serpentis prudentia, columbae simplicitate tradamus.
PL 9, 971B未来の善への希望を明らかにし、こうして完全な信仰の天の褒賞を差し出さねばならない。蛇が偽って言ったことを、我々は真実に基づいて宣べ伝えるためである。すなわち、神の約束に従って、信じる者は天使に等しくなるであろう、と。そうして、周りに狼や異端者が荒れ狂っていても、従順で偏りのない民衆の心を、天の国の約束によって捉え、事柄の信仰を、蛇の知恵と鳩の率直さをもって伝えるのである。