Commentarius in Evangelium Matthaei 5.10.1
Corpora in statura viri perfecti suscitandi. -- Quis autem vestrum potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis (Ib. 27, 28) ?
PL 9, 947B死者の体は、完全な人の背丈へとよみがえらされる。――「汝らのうち誰が、自分の背丈に一キュビトを加えることができるか。また、衣のことで何を思い煩うのか」(マタイ6:27、28)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.10.2
Fidem vitalis substantiae nostrae de documento spirituum firmavit: opinionem autem habitus futuri, judicio communis intelligentiae dereliquit.
PL 9, 947B彼は、我々の生ける実体への信を、諸霊の例証によって固めた。一方、将来の姿についての見解は、共通の理解の判断に委ねた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.10.3
Cum enim universorum corporum, quae vitam hauserint, diversitatem in unum consummatum virum perfectumque sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscujusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare, de vestitu, id est, de specie corporum, cum quanta ejus contumelia ambigimus (Ephes. IV, 13) ! qui ut aequalem atque uniformem omnem hominem efficiat, tantum mensurae sit humanis corporibus additurus.
PL 9, 947B命を汲んだあらゆる体の多様さを、彼は一人の完成された完全な人へとよみがえらせることになっており、また各人の背丈に一キュビト、あるいは二、三キュビトを与えることのできるのは彼のみである。それなのに、衣のこと、すなわち体の姿について、我々はどれほど彼を侮辱して疑うことか(エフェソ4:13)。彼は、すべての人を等しく、一様にするために、人間の体にそれほどの大きさを加えようとしているのに。