ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXV, Caput VIII 第XXV章 第VIII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1055C · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.8.1

1

Pseudoprophetarum conatus. Aquilae, sancti. Adventus Christi locus ibi, ubi passionis. --Et quia in magna vexatione positis pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; nunc in desertis esse dicentes, ut errore depravent; nunc in penetralibus asserentes, ut dominantis potestate concludant: sed se Dominus non loco occulendum, nec a singulis contuendum esse profitetur; sed ubicumque et in conspectu omnium praesentem futurum modo fulguris, quod ab oriente elatum, lumen suum usque ad occidentis plagas spargit, et undecumque micans ubicumque cernitur (Ibid. 22-27) .

PL 9, 1055C

偽預言者たちの企て。鷲、すなわち聖徒たち。キリストの到来の場所は、その受難の場所にある。――そして、大きな苦難のうちに置かれた者たちに、偽預言者たちは、キリストにおける今ここでの助けを指し示すかのように、多くの場所にキリストがいる、またいると思われている、と偽るであろう。それは、打ちひしがれ苦しめられた者を、反キリストの隷属へと導くためである。あるときは荒れ野にいると言って、誤りによって堕落させ、あるときは奥まった所にいると断言して、支配する者の力によって閉じ込める。しかし主は、自らは場所に隠されるべきものではなく、一人ひとりに見られるべきものでもなく、どこにおいても、すべての人の目の前に現れて臨むのであり、それは稲妻のようで、稲妻は東から発して、その光を西の果てまで散らし、どこからでも輝いて、どこにいても見える、と宣言する(マタイ24:22-27)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.8.2

2

Ac ne vel loci quidem ejus, in quo futurus esset, essemus ignari, ait: Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae (Ibid. 28) .

PL 9, 1056A

また、彼が来るはずの場所さえ、我々が知らないままでいないよう、彼は言う。「体のあるところには、どこでも鷲が集まる」(マタイ24:28)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.8.3

3

Sanctos de volatu spiritalis corporis aquilas nuncupavit: quorum, congregantibus angelis, conventum futurum in loco passionis ostendit. Et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est.

PL 9, 1056A

彼は、聖徒たちを、霊的な体の飛翔から、鷲と呼んだ。彼らは、天使たちが集めるとき、受難の場所に集まることになると示した。そして、栄光の到来は、そこで待たれるのがふさわしい。そこでこそ、彼は、体の卑しさの受難によって、永遠の栄光を我々のために成し遂げたからである。