Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.1
In adventu Christi neminem juvabunt aliena merita. Jam poenitentiae nullum tempus. --Prudentes virgines hae sunt, quae opportunum in corporibus operandi tempus amplexae, in primum se occursum adventus dominici praeparaverint.
PL 9, 1060Bキリストの到来において、他人の功は誰をも助けない。もはや悔い改めの時はない。――思慮深い乙女たちとは、体において業をなす好機を受け入れ、主の到来との最初の出会いに向けて備えた者たちである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.2
Fatuae autem, quae dissolutae ac negligentes, praesentium tantum sollicitudinem habuerint; et immemores promissorum Dei, in nullam se spem resurrectionis extenderint.
PL 9, 1060B愚かな女たちとは、だらしなく怠慢で、現在のことへの気遣いだけを持ち、神の約束を忘れて、復活への希望へ自らを向けなかった者たちである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.3
Et quia prodire obviam fatuae exstinctis lampadibus non possunt? deprecantur eas quae prudentes erant, ut oleum mutuentur (v.. 8) .
PL 9, 1060Cそして愚かな女たちは、灯火が消えたので、出て迎えることができず〔底本は possunt の後を疑問符とする。読点と読む〕、思慮深かった女たちに、油を貸してくれるよう願う(マタイ25:8)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.4
Quibus responderunt, non posse se dare, quia non sit forte quod omnibus satis sit (v. 9) : alienis scilicet operibus ac meritis neminem adjuvandum, quia uniquique lampadi suae emere oleum sit necesse.
PL 9, 1060C彼女たちは、自分たちは与えることができない、すべての者に足りるものはおそらくないからだ、と答えた(マタイ25:9)。すなわち、他人の業や功によって誰も助けられることはなく、各人が自分の灯火のために油を買う必要があるということである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.5
Quas hortantur ut redeant ad emendum: si vel sero praeceptis Dei obsequendo, cum lampadum luce sponsi dignae efficiantur occursu.
PL 9, 1061A彼女たちは、たとえ遅くとも、神の命令に従って、灯火の光をもって花婿との出会いにふさわしくなれるよう、買いに戻るよう勧める。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.6
Quibus morantibus, sponsus ingressus est; atque una cum eo in nuptias sapientes, quae comparato lampadum lumine operiebantur, introeunt, id est, in coelestem gloriam sub ipso statim adventu dominicae claritatis incedunt (v. 10) .
PL 9, 1061A彼女たちがぐずぐずしている間に、花婿が入った。そして彼とともに、灯火の光を整えて待っていた賢い女たちが婚宴に入る。すなわち、主の栄光の到来そのものにおいて、ただちに天の栄光へと進み入るのである(マタイ25:10)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.7
Et quia jam poenitentiae nullum est tempus, fatuae accurrunt, aperiri sibi aditum rogant. Quibus respondetur a sponso, quia nescio vos (v. 12) .
PL 9, 1061Aそして、もはや悔い改めの時がないので、愚かな女たちは駆けつけ、入口を開けてくれるよう願う。彼女たちに、花婿は「私は汝らを知らない」と答える(マタイ25:12)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.5.8
Non enim in officio advenientis adfuerant, neque ad vocem tubae excitantis occurrerant, neque introeuntium comitatui adhaeserant: sed morantes et indignae, introeundi ad nuptias tempus amiserant.
PL 9, 1061A彼女たちは、到来する者への務めの場にいなかったし、呼び覚ますラッパの声に出会いに出ることもなく、入って行く者たちの一行に付くこともなかった。ぐずぐずして、ふさわしくなく、婚宴に入る時を失ったのである。