ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXIII, Caput VII 第XXIII章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1047B · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.7.1

1

Proximi nomine Christus diligendus jubetur. --Deinde adjecit: Hoc est magnum et primum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Ibid. 38 et 39) .

PL 9, 1047B

隣人という名によって、キリストが愛すべき者として命じられる。――そして彼は付け加えた。「これが大いなる第一の戒めである。第二も、これに似ている。汝は、汝の隣人を、汝自身のように愛せよ」(マタイ22:38、39)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.7.2

2

Sed mandatum sequens et simile significat idem esse et officii et meriti in utroque (Sic cap. 4, n. 7, idem poenae) . Neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio.

PL 9, 1047B

しかし、あとに続く似た戒めは、両者において務めも功も同じであることを意味する(第4章第7節にも、同様に「同じ刑罰の」とある)〔この編者注の趣旨は定かでなく、直訳した〕。実際、神への愛も、キリストなしには、キリストへの愛も、神なしには、益とはなり得ない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.7.3

3

Alterum igitur sine altero nullum ad salutem nostram affert profectum. Et ideo in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (v 40); quia lex et prophetae omnis Christi deputabatur adventui, et adventus ejus per supplementum eorum cognoscendi Dei intelligentiam praestabat.

PL 9, 1047B

それゆえ、一方は他方なしには、我々の救いに何の益ももたらさない。したがって、この二つの戒めに、律法全体と預言者が懸かっている(マタイ22:40)。律法と預言者のすべては、キリストの到来に帰せられており、その到来が、それらの補足によって、神を知る理解を与えたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.7.4

4

Nam de proximo frequenter admonuimus, non alium intelligendum esse quam Christum. Cum enim patrem, matrem, filios charitati Dei praeponere inhibeamur, quomodo dilectio proximi diligendi Deum simile mandatum est?

PL 9, 1047C

隣人については、キリストにほかならないと解すべきだと、我々はしばしば戒めてきた。父、母、子らを神への愛よりも優先することが禁じられているのに、どうして隣人への愛が、神を愛する戒めに似た戒めであろうか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.7.5

5

Aut relinquetur aliquid, quod amori Dei possit aequari? nisi quia similitudo praecepti parem charitatem diligendi Patrem et Filium exigebat.

PL 9, 1047C

それとも、神への愛に等しくされうるものが、何か残されているというのか。戒めの類似が、父と子を愛する等しい愛を求めていた、ということのほかには。