ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XX, Caput XI 第XX章 第XI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1032B · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.11.1

1

Vocationes duae ex Judaeis; his apostoli optant gloriae suae consortium. --Caeterum ut ratio spiritalis intelligentiae plena esset, pro duobus Dominum mater oravit. Duae enim sunt vocationes ex Israel: una discipulorum Joannis, altera per apostolos pharisaeorum.

PL 9, 1032B

ユダヤ人から出た二つの召命。使徒たちは、この者たちに、自分たちの栄光の交わりを望む。――さて、霊的な理解の理が満ちるために、母は二人のために主に祈った。実際、イスラエルから出た召命は二つある。一つはヨハネの弟子たちの召命、もう一つは使徒たちを通したファリサイ派の召命である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.11.2

2

Namque post passionem Joannis superius legimus discipulos ejus ad Dominum transisse. Ideo igitur pro duobus oratur, quia Evangelio Christi hae vocationes geminae crediderunt.

PL 9, 1033A

実際、我々は先に、ヨハネの受難の後、その弟子たちが主のもとへ移ったと読んだ。それゆえ、二人のために願われるのは、これらの二つの召命が、キリストの福音を信じたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.11.3

3

Post haec igitur decem discipuli contristati sunt de fratribus duobus: verum ipsorum duorum discipulorum nulla moestitia est. Hoc ratio non patitur, ut alterius contumelia alius fiat moestus.

PL 9, 1033A

その後、十人の弟子たちは、二人の兄弟のことで憂えた。しかしその二人の弟子自身には、何の憂いもない。理は、一方の侮辱によって他方が悲しむことを許さない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.11.4

4

Certe etiam pro se decem moesti esse potuissent; sub duorum enim nominibus negatum hoc omnibus videbatur; sed typicus ordo servatus est.

PL 9, 1033A

確かに、十人も自分たちのために悲しむことはできたはずである。実際、二人の名のもとに、これがすべての者に拒まれたように見えたからである。しかし予型的な順序が保たれた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.11.5

5

Apostoli de se certi erant: ideo solum moesti sunt de duobus, quia etiam his duabus vocationibus, quae ex lege sunt, consortium gloriae hujus optabant.

PL 9, 1033A

使徒たちは自分たちについては確信していた。それゆえ、二人についてだけ悲しんだのである。なぜなら、律法から出たこの二つの召命にも、この栄光の交わりを望んでいたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.11.6

6

Ita enim rationem et futuri et praesentis sermo moderatur, ut non de se neque decem, neque duo solliciti scriberentur, et in decem sollicitudine de duobus, praesentis negotii efficientiae obtemperaretur.

PL 9, 1033A

実際、言葉は、未来と現在の理を、十人も二人も自分自身のことは案じていると記されず、また十人が二人について案じていることによって、現在の事柄の成就に従うように、調整している。