ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXI, Caput XIII 第XXI章 第XIII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1040A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.13.1

1

Filius prior, qui ex Pharisaeis crediderunt. --Recordandum igitur est, propositionem comparationis istius ex eo sermone descendere, qui initus sit de Joanne, ut infidelitatis cunctationem, et ex ea silentii necessitatem istiusmodi positum objurgaret exemplum.

PL 9, 1040A

先の息子とは、ファリサイ派のうちから信じた者たちである。――それゆえ、思い起こさねばならない。この比較の提示は、ヨハネについて交わされた言葉から出ており、このように置かれた例が、不信仰のためらいと、そこから生じた沈黙の必然とを責めるためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.13.2

2

Sed sicut in caeteris admonuimus, hic quoque meminisse nos oportet, rationi rerum praesentium aliquid interdum ea conditione deesse, ut futurorum species sine damno aliquo praefiguratae efficientiae expleatur.

PL 9, 1040B

しかし、他の箇所で戒めたように、ここでも我々は、現在の事柄の理に、ときにある条件のもとで何かが欠けていることを、思い起こすべきである。それは、来たるべきものの姿が、何の損失もなく、予示された成就によって満たされるためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.13.3

3

Primus est filius, populus ex Pharisaeis in praesens a Deo per Joannis prophetiam ut praeceptis suis obtemperaret admonitus.

PL 9, 1040B

第一の息子は、ファリサイ派のうちの民である。彼らは、ヨハネの預言によって、当座、神からその命令に従うよう戒められた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 21.13.4

4

Hic insolens et inobediens et dictis praesentibus contumax fuit, habens in lege fiduciam, et poenitentiam peccatorum gloria praerogativae ex Abraham nobilitatis adspernans: qui deinceps operum miraculis post Domini resurrectionem poenitens sub apostolis credidit, facti fide ad voluntatem evangelicae operationis regressus, anterioris insolentiae culpam poenitendo confessus est.

PL 9, 1040B

この者は、傲慢で不従順で、当座の言葉に頑なであった。律法に確信を置き、アブラハムから出た高貴さという特権の栄光のゆえに、罪の悔い改めを退けた。しかし、のちに、主の復活ののち、業の奇跡によって悔い改め、使徒たちのもとで信じた。成し遂げられた事の信によって、福音の働きの意志へと立ち返り、先の傲慢の罪を、悔いることによって告白したのである。