Commentarius in Evangelium Matthaei 10.15.1
Passionum est solatium, quod per eas Domino assimilamur. -- Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (Ibid. 24) . Multum proficit ad tolerantiae assumptionem rerum imminentium cognitio, maxime si patientiae voluntas praesumatur exemplo.
PL 9, 972A受難の慰めは、それによって我々が主に似せられることである。――「弟子は師に勝らず、僕は主人に勝らない」(マタイ10:24)。差し迫る事柄を知ることは、忍耐を引き受けることに大いに役立つ。とりわけ、忍耐の意志が実例によってあらかじめ示されている場合はそうである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.15.2
Dominus noster, lumen aeternum, et dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatia ante praemisit: ne se quis discipulus magistro potiorem, aut super dominum esse servus existimaret.
PL 9, 972A我々の主は、永遠の光であり、信じる者たちの導き手であり、不死の親であって、自らの弟子たちに、来るべき受難の慰めをあらかじめ与えた。弟子が師より優れていると、あるいは僕が主人の上にあると、だれも思わないためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.15.3
Si enim patri-familias cognomentum, per invidiam, daemonis addiderunt; quanto magis in domesticos ejus omnia injuriarum et contumeliarum genera perficient (Ib. 25) ?
PL 9, 972A実際、もし彼らが、妬みから、家の主人に悪霊という呼び名を付けたのなら、その家の者たちには、あらゆる種類の不正と侮辱を、どれほど多く与えることであろうか(マタイ10:25)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.15.4
Sed ea nihil nos terreant, gloriae loco potius amplectentes, si Domino nostro vel passionum conditionibus adaequemur.
PL 9, 972Bしかし、これらは我々を少しも脅かすべきではない。むしろ、たとえ受難の境遇においてであっても、我々の主に等しくされるなら、それを栄光の代わりとして抱くべきである。