ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XX, Caput I 第XX章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1027C · 2 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.1.1

1

Summa sacri textus. --Auditis itaque istis, discipuli admirantur et metuunt, dicentes neminem posse salvari (v. 25-30) . Dominus respondit, hoc impossibile esse apud homines, possibile apud Deum.

PL 9, 1027C

聖なる本文の要旨。――そこでこれらのことを聞いて、弟子たちは驚き、恐れて、誰も救われえないと言う(マタイ19:25-30)。主は、これは人間には不可能だが、神には可能だと答えた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.1.2

2

Rursum illi dictis Domini haec reddunt: reliquisse se omnia, et cum ipso esse. Quibus Dominus, cum sederit in majestatis suae sede, sessuros super sedes duodecim, ac totidem tribus Israel judicaturos spopondit; omnibusque, qui universa reliquerint propter nomen ejus, fructum centupli praemii reservatum: multos autem ex novissimis primos, et ex primis futuros novissimos.

PL 9, 1027D

今度は彼らが主の言葉に対して答える。自分たちはすべてを捨て、主とともにいる、と。主は彼らに、自分が威厳の座に着くとき、彼らも十二の座に着いて、イスラエルの同数の十二部族を裁くであろうと約束した。また、自分の名のためにすべてを捨てた者すべてには、百倍の報いの実りが取っておかれること、そして、後の者のうち多くが先になり、先の者のうち多くが後になることを約束した。