ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXIII, Caput V 第XXIII章 第V章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1046A · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.5.1

1

Resurrectionis aeternae veritas ex Lege. --De ipsa vero resurrectione adversum infidelitatem eorum ita locutus est: Non legistis quod dictum est vobis a Deo dicente, Ego sum Deus Abrahae, Deus Isaac, et Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed viventium (Ibid. 31 et 32) .

PL 9, 1046A

永遠の復活の真理は、律法から。――復活そのものについては、彼らの不信仰に対して、こう語った。「汝らは、神が汝らに語って言ったことを読まなかったのか。私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である。神は死者の神ではなく、生きている者の神である」(マタイ22:31、32)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.5.2

2

Sermo enim hic ad Moysen sanctis istis patriarchis jam pridem quiescentibus exstiterat. Ergo quorum erat Deus, hi Deum habebant. Nihil autem poterant habere, si non erant; quia in natura rei est, ut esse id necesse sit, cujus sit alterum.

PL 9, 1046B

実際、この言葉は、これらの聖なる父祖たちがすでにずっと前に眠っていたのちに、モーセに向けて発せられた。それゆえ、神がその者たちの神であった以上、その者たちは神を持っていた。しかし、彼らが存在しなかったのなら、何も持つことはできなかった。ものの本性において、他方がその所有となるものは、必ず存在しなければならないからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.5.3

3

Atque ita Deum habere viventium est; cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est. Et quomodo esse illi futurique semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas?

PL 9, 1046B

こうして、神を持つのは生きている者たちである。神は永遠であり、死んだものが、永遠なるものを持つことはないからである。そして、永遠そのものである神が、自らは彼らのものであると表明しているのに、その者たちが存在せず、これから常に存在し続けることもない、などとどうして言われようか。