ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXVI, Caput V 第XXVI章 第V章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1057C · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.5.1

1

Discretio fidelium et infidelium. Judaeorum crediturorum et non crediturorum, haereticorum et catholicorum. --Quin etiam in assumendis fidelibus futurum esse discrimen ostendit, cum duobus in agro positis, assumatur unus, et alius relinquatur; et duabus molentibus, improbetur altera, et altera eligatur; et ex duobus qui in lecto erunt, adhaereat unus, alter deseratur.

PL 9, 1057C

信じる者たちと信じない者たちの区別。信じるはずのユダヤ人と信じないはずのユダヤ人、異端者と公同の者たち。――それどころか彼は、信じる者たちを取り上げるとき、区別があることを示す。畑に二人の者がいても、一人は取り上げられ、他は残される。二人の女が挽いていても、一人は退けられ、もう一人は選ばれる。寝床にいる二人のうち、一人はつき従い、もう一人は見捨てられる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.5.2

2

Infidelium enim et fidelium discrimen in relinquendis aliis et aliis assumendis docet. Dei enim ira ingravescente sancti (ut propheta ait) in promptuariis recondentur; perfidi vero ad coelestis ignis materiem relinquentur (Matth. III, 12) .

PL 9, 1057C

信じない者たちと信じる者たちの区別を、彼は、ある者たちが残され、他の者たちが取り上げられることにおいて教える。神の怒りが重くなるとき、聖徒たちは(預言者が言うように)倉に収められる。しかし不実な者たちは、天の火の材料として残されるからである(マタイ3:12)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.5.3

3

Duos igitur in agro, duos populos, fidelium et infidelium, in saeculo tamquam in vitae hujus opere dies Domini deprehendet; separabuntur tamen, relicto alio, et alio assumpto. De molentibus quoque par ratio est. Mola, opus legis est.

PL 9, 1057D

それゆえ畑の二人、すなわち信じる者と信じない者の二つの民を、この世において、いわばこの生の働きのうちに、主の日が捕らえるであろう。しかし彼らは分けられ、一方は残され、他方は取り上げられる。挽く女たちについても、同じ理がある。挽き臼は、律法の業である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.5.4

4

Sed quia pars Judaeorum ut per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et justificanda per fidem: ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero in infructuoso legis opere relinquetur, molens in cassum, et non factura coelestis cibi panem.

PL 9, 1058A

しかし、ユダヤ人の一部は、使徒たちを通して信じたように、エリヤを通しても信じ、信仰によって義とされるはずである。それゆえ、一方は善い業の同じ信仰によって取り上げられ、もう一方は、実りなき律法の業に残され、むなしく挽き、天の食物のパンを作ることはない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.5.5

5

Duo autem sunt in lecto, eamdem passionis dominicae requiem praedicantes: circa quam et haereticorum et catholicorum eadem atque una confessio est.

PL 9, 1058A

寝床にいる二人は、同じ主の受難の安息を宣べ伝えている。その安息をめぐっては、異端者も公同の者も、同じ一つの告白をする。

Commentarius in Evangelium Matthaei 26.5.6

6

Sed quia unitatem Patris et Filii, et communem eorum theotetam, quam deitatem nuncupamus, catholicorum veritas praedicabit, et eamdem rursum plurimis contumeliis haereticorum falsitas impugnabit; idcirco ex duobus in lecto alius relinquetur, et alius assumetur: quia fidem confessionis utriusque in uno assumendo, et alio relinquendo, divini arbitrii judicium comprobabit.

PL 9, 1058A

しかし、父と子の一体性と、その共通のテオテース、すなわち我々が神性と呼ぶものを、公同の者たちの真理は宣べ伝え、異端者たちの偽りは、多くの侮辱をもってそれに再び攻撃を加えるので、寝床にいる二人のうち、一人は残され、一人は取り上げられる。両方の告白の信を、一方を取り上げ他方を残すことによって、神の裁量の裁きが確証するからである。