ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIV, Caput XV 第XIV章 第XV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1002A · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.15.1

1

Petri fervor, lapsus, poenitentia. --Quod vero ex omnium consistentium in navi numero, respondere Petrus solus audet, et juberi sibi ut super aquas ad Dominum veniat precatur (Ibid., 28) ; passionis tempore voluntatis suae designat affectum, tum cum solus retro veniens, et vestigiis Domini inhaerens, contemptis saeculi, ut maris, motibus, pari ad contemnendam mortem virtute comitatus est: sed infirmitatem futurae tentationis timiditas ejus ostendit.

PL 9, 1002A

ペトロの熱情、転落、悔い改め。――舟にいたすべての者のうちで、ペトロだけがあえて答え、水の上を主のもとに来るよう命じてほしいと願ったこと(マタイ14:28)は、受難の時における彼の意志の思いを示している。そのとき彼は、ただひとり後ろから来て、主の足跡にしがみつき、海のような世の動きをものともせず、同じ力をもって、死を蔑むために、主に付き従った。しかし、彼の臆病は、来るべき誘惑における弱さを示した。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.15.2

2

Nam quamvis incedere ausus esset, tamen submergebatur (Ibid., 30) : per imbecilitatem enim carnis et metum mortis, etiam usque ad negandi necessitatem coactus est. Sed proclamat, et salutem orat a Domino. Clamor iste, poenitentiae suae genitus est.

PL 9, 1002B

実際、彼はあえて歩き出したが、それでも沈んでいった(マタイ14:30)。肉の弱さと死への恐れのゆえに、否認せざるをえないところまで追い込まれたのである。しかし彼は叫び、主に救いを願った。この叫びは、彼の悔い改めから生まれたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.15.3

3

Nondum enim passo Domino in confessionem reversus est, et negandi veniam habuit in tempore; Christo postea pro universorum redemptione passuro.

PL 9, 1002B

実際、主がまだ受難していないうちに、彼は告白へ立ち返り、時宜を得て否認の赦しを得た。キリストがのちに、すべての人の贖いのために受難しようとしていたからである。