ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput IV, Caput XXV 第IV章 第XXV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 941A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.25.1

1

Ulciscendi libido coercetur. -- Audistis, quia dictum est, oculum pro oculo, dentem pro dente, et reliqua (Ibid. 38) . Extensam fidei nostrae in aeternum spem rebus ipsis Dominus vult probari: ut ipsa dissimulandae injuriae tolerantia testis judicii sit futuri.

PL 9, 941A

復讐の情欲は抑えられる。――「汝らは、『目には目を、歯には歯を』と語られたことを聞いた」云々(マタイ5:38)。主は、我々の信仰が永遠へ向けて伸ばす希望を、事柄そのものによって証されることを望む。不正を見過ごす忍耐そのものが、来るべき裁きの証人となるためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.25.2

2

Lex infidelem Israel intra metum metu continebat, et injuriae voluntatem injuriae vicissitudine coercebat.

PL 9, 941B

律法は、不信仰のイスラエルを、恐れによって恐れの内に抑え、不正への意志を、不正の応報によって抑えていた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.25.3

3

Fides autem nullius tam gravem dolorem esse patitur injuriae, ut ultionem expetat, et illatae sibi quisquam vindex sit contumeliae: quia in judicio Dei, et perpessis injuriam plus est consolationis, et poena severior injuriosis.

PL 9, 941B

しかし信仰は、不正による苦痛が、誰にとっても報復を求めるほど重いものであること、また誰かが自らに加えられた侮辱の復讐者となることを許さない。神の裁きにおいては、不正を耐え忍んだ者にはより多くの慰めがあり、不正をなした者にはより厳しい刑罰があるからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.25.4

4

Atque ita non solum ab iniquitatibus nos abesse Evangelia praecipiunt, verum etiam ulciscendae injuriae exigunt dissimulationem.

PL 9, 941B

こうして福音書は、我々が不義から遠ざかるよう命じるだけでなく、不正への報復に対する見過ごしをも求める。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.25.5

5

Nam accepta alapa maxillam alteram jubemur offerre (Ibid. 39) , et mille passus onus vehentes, progredi in spatium passuum duum millium, injuriae augmento profectum ultionis habituri, ipso virtutum coelestium Domino ad incrementum gloriae et maxillas palmis, et flagris scapulas offerente.

PL 9, 941B

実に、頬を打たれたなら、もう一方の頬を差し出すよう命じられ(マタイ5:39)、千歩のあいだ荷を運ぶ者は、二千歩の道のりまで進むよう命じられる。不正が増すことによって、報復の進展を得ようとするのである。天の諸力の主自らが、栄光の増し加えのために、頬を平手に、背を鞭に差し出したのである。