Commentarius in Evangelium Matthaei 33.3.1
Chlamys coccinea et purpurea. Corona spinea. Calamus in manu. In capite. --Caeso deinde Domino imponitur chlamys coccinea, et vestis purpurea, et corona spinea, et arundo dexterae, et genu posito adoratus illuditur.
PL 9, 1073A緋色と紫の外套。茨の冠。手に葦。頭に。――次いで、主は打たれ、その上に、緋色の外套と、紫の衣と、茨の冠が着せられ、右手に葦が持たされ、膝をついて拝まれて、嘲られる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.3.2
Susceptis videlicet omnibus corporis nostri infirmitatibus, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine in cocci colore perfunditur: pretiosoque prophetarum ac patriarcharum, in purpura, honore vestitur.
PL 9, 1073Aすなわち、我々の体のあらゆる弱さを引き受けたのち、次には、彼とともに王国を受けるべきであった、すべての殉教者たちの血によって、緋色に染められ、預言者たちと族長たちの貴い栄誉によって、紫の衣をまとわされる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.3.3
Spinis quoque, id est, compungentium quondam peccatis gentium coronatur: ut ex rebus perniciosis atque inutilibus, quae capiti ejus, id est, Deo circumdata moliuntur, gloria quaereretur peccatorum.
PL 9, 1073Aまた、茨によって、すなわち、かつて刺していた異邦人の罪によって、冠をかぶせられる。それは、彼の頭、すなわち神のまわりに巡らされて編まれる、有害で無益なものから、罪から栄光が引き出されるためである〔構文は取りにくい。gloria peccatorum は「罪人たちの栄光」とも読める〕。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.3.4
Est enim aculeus in spinis, ex quibus Christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur. Quin etiam capiti ejus illiditur.
PL 9, 1073B茨には棘があり、それによって、キリストに勝利の冠が編まれるからである。葦においては、同じ異邦人の弱さと空しさが、手に握られて強められる。それどころか、それは彼の頭に打ちつけられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.3.5
Capiti, ut opinor, de ictu calami non grandis injuria est: sed typica in eo ratio servatur, ut infirmitas gentilium corporum manu Christi antea comprehensa, etiam in Deum patrem, quod caput ejus est, acquiescat. In his autem omnibus Christus dum illuditur adoratur (Ibid., 28-30) .
PL 9, 1073B頭にとって、葦で打たれることは、思うに、大きな侮辱ではない。しかし、そこには予型的な理解が保たれている。すなわち、先にキリストの手に握られた、異邦人の体の弱さが、彼の頭である父なる神のもとにさえ、安らぐためである。しかも、これらすべてのうちで、キリストは、嘲られながら拝まれている(マタイ27:28-30)。