Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.1
Pharisaei scientia legis elati. Officium Christi proprium. -- Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, congregati sunt adversus eum, et interrogavit eum unus ex his legis doctor, et reliqua (Ibid. 34 et 35) .
PL 9, 1046Bファリサイ派は律法の知識に思い上がる。キリスト固有の務め。――「ファリサイ派の人々は、彼がサドカイ派を黙らせたと聞いて、彼に対して集まった。そして彼らのうちの一人、律法の教師が彼に尋ねた、云々」(マタイ22:34、35)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.2
Succedunt Sadducaeis tentantibus Pharisaei. Et illis quidem congruenter fuerat de resurrectione responsum, ut in lege ipsa, ex qua erant profecti, contineri sperandae resurrectionis fidem convincerentur.
PL 9, 1046Cサドカイ派が試みたあとに、ファリサイ派が続く。前者には、復活について、ふさわしい答えが与えられていた。彼ら自身が出てきた律法そのもののうちに、望みうる復活の信が含まれていることを、認めさせるためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.3
Pharisaei vero habere se scientiam legis gloriabantur, quae ad futurorum speciem praelata, imaginem consecuturae veritatis continebat. Quaerunt autem, quod mandatum esset potissimum in lege (v. 36) : non contuentes meditationem legis in Christo fuisse perfectam.
PL 9, 1046Cファリサイ派の人々は、自分たちが律法の知識を持つと誇っていた。それは、来たるべきものの姿へと先立てられ、やがて来る真理の像を含んでいた。ところが彼らは、律法の中でどの戒めがもっとも大切かを問う(マタイ22:36)。律法の思索が、キリストにおいて完成されたことを見ていないのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.4
Et quidem insolentium ignorantiae legis ipsius verbi responsum est: quae responsio omnem in se veritatis est complexa doctrinam.
PL 9, 1047Aそして確かに、傲慢な者たちの無知には、律法そのものの言葉による答えが与えられた。その答えは、真理のあらゆる教えを自らのうちに含んでいる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.5
Proprium enim Domini nostri Jesu Christi officium est, cognitionem Dei afferre, et intelligentiam nominis ejus potestatisque praestare (V. lib. II de Trin. n. 22) . Missus enim venerat, et ex aeternitate deductus, his quae erant Deo placita perfungebatur.
PL 9, 1047A我々の主イエス・キリスト固有の務めは、神の認識をもたらし、その名と権力の理解を与えることだからである(『三位一体論』第2巻第22節を見よ)。彼は遣わされて来て、永遠から導き出され、神に喜ばれていたことを果たしていたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.6
Respondit itaque primum esse mandatum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua (v. 37) .
PL 9, 1047Aそこで彼は、第一の戒めはこれだと答えた。「汝の神である主を、汝の全き心で、全き魂で、全き精神で愛せよ」(マタイ22:37)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.7
Non enim aliud ille efficiebat, quam quod lex continebat; quia praecepta legis, eorum quae gesturus ipse erat, formam complectebantur.
PL 9, 1047A彼が成し遂げていたことは、律法が含んでいたことにほかならなかったからである。律法の命令は、彼自身がこれから行うことの形を含んでいたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.6.8
Admonet igitur cognitionis ejus, quam habere se gloriabantur in lege, Deum omnipotentem omni affectu mentis, cordis, animae diligendum, ut admonitionem suam praemissa legis mandata firmarent.
PL 9, 1047Aそれゆえ彼は、彼らが律法において持っていると誇っていた、その神の認識について、全能の神を、精神、心、魂のあらゆる情をもって愛すべきであると戒め、律法の先立つ命令が、彼自身の戒めを確かなものとするようにした。