ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XX, Caput VII 第XX章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1030A · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.7.1

1

Judaei gentibus invident gratiam. --Et quidem diversus ad undecimae horae operarios sermo est.

PL 9, 1030A

ユダヤ人は、異邦人への恩寵をねたむ。――そして確かに、第十一時の労働者たちへの言葉は異なる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.7.2

2

Primis enim, sed et caeteris dictum est: Ite ad vineam (Ibid., 4) : merces tamen denarii cum primo constituta est; nam caeteris, justae solutionis promissa spes est, novissimis vero dicitur: Quid hic statis (Ibid., 6) ? quia quamvis ad Israel lata lex fuerat, voluntas tamen gentium non excludebatur a lege.

PL 9, 1030A

実際、第一の者たちに、また他の者たちにも、「汝ら、ぶどう園へ行け」という言葉が向けられた(マタイ20:4)。しかしデナリオンの報酬は、第一の者と取り決められた。他の者たちには、正当な支払いの約束の望みが与えられた。最後の者たちには、「汝らはなぜここに立っているのか」という言葉が向けられる(マタイ20:6)。それは、律法はイスラエルに与えられていたけれども、異邦人の意志が律法から排除されてはいなかったからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.7.3

3

Qui responderunt: Nemo nos conduxit (v. 7) . Debitum namque erat per orbem terrarum Evangelium praedicari, et gentes fidei justificatione salvari. Hi igitur mittuntur ad vineam.

PL 9, 1030B

彼らは答えた。「誰も我々を雇わなかった」(マタイ20:7)。実際、福音が全世界に宣べ伝えられ、異邦人が信仰による義認によって救われることは、負われていたことであった。そこでこれらの者たちがぶどう園へ遣わされる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.7.4

4

Et cum sero esse coepisset, donum constitutae in totius diei labore mercedis, primi operarii horae vesperis consequuntur (v. 8) .

PL 9, 1030B

そして夕方になり始めたとき、一日の労働に対して定められた報酬の賜物を、最初の労働者たちが、夕刻の時に受け取る(マタイ20:8)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.7.5

5

Merces quidem ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fidei justificatione donavit: verum secundum insolentiam populi jam sub Moyse contumacis, hinc murmur operantium est, hinc gratuitae mercedis invidia est, quod sine longi laboris difficultate, et sub aestus nomine non longo in eos diabolici instinctus calore flagrante, idem praemium redhibeatur operantibus.

PL 9, 1030B

確かに、賜物から生じる報酬というものはない。報酬は働きから負われるものだからである。しかし神は、信仰による義認によって、すべての人に無償の恩寵を与えた。ところが、すでにモーセのもとで頑なであった民の傲慢のゆえに、ここから働く者たちの不平が生じ、ここから無償の報酬への妬みが生じる。すなわち、長い労働の苦しみもなく、また暑さという名のもとで、悪魔的な衝動の熱が長くは彼らの中で燃えなかったのに〔sub aestus nomine 以下は取りにくく、字義どおりに訳した。報いが誰に返されるのかも明示されていない〕、同じ報いが働いた者たちに返される、ということである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.7.6

6

Sed ideo quod apud homines impossibile est, possibile est apud Deum: ut mercedem legis optime et inculpabiliter custoditae, donum gratiae per fidem credentibus primis ex novissimis largiatur.

PL 9, 1030C

しかし、人間には不可能なことが神には可能であるとは、まさにこのためである。すなわち神は、最も善く、咎なく守られた律法の報酬を、信仰による恩寵の賜物として、信じる者たちに与え、後の者から先の者とするのである。