Commentarius in Evangelium Matthaei 3.2.1
Fames Christi qualis.-- Non cibum etiam hominum esuriit, sed salutem: nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit (Matth. IV, 2) , Moyse et Elia in eodem jejunii tempore non esurientibus.
PL 9, 928Cキリストの飢えはどのようなものか。――彼は人々の食物に飢えたのではなく、救いに飢えた。四十日のあいだにではなく、四十日ののちに飢えた(マタイ4:2)からである。モーセとエリヤは、同じ断食の期間に飢えなかった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.2.2
Igitur cum esuriit Dominus, non inediae subrepsit operatio: sed virtus illa, quadraginta dierum non mota jejunio, naturae suae hominem dereliquit.
PL 9, 928Cそれゆえ主が飢えたとき、それは飢えの作用が忍び寄ったのではない。四十日の断食にも動じなかったあの力が、人をその本性に委ねて離れたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.2.3
Non enim erat a Deo diabolus, sed a carne vincendus: quam utique tentare ausus non fuisset, nisi in ea per esuritionis infirmitatem quae sunt hominis recognovisset. Quam utique in eo sentiens ita orsus est: Si filius Dei es (Matth. IV. 3) .
PL 9, 929A悪魔は神によってではなく、肉によって打ち負かされねばならなかったからである。悪魔は、飢えの弱さを通じて、その肉のうちに人に属するものを認めたのでなければ、それを試みようとは決して敢えてしなかったであろう。そのように彼のうちに感じ取って、こう切り出した。「もし汝が神の子であるなら」(マタイ4:3)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.2.4
Anceps sermo est, si filius Dei es. Licet esurientem videret, quadraginta tamen dierum in eo jejunium pertimescebat.
PL 9, 929A「もし汝が神の子であるなら」という語は、二義的である。飢えている彼を見たとしても、悪魔は彼のうちにある四十日の断食をなお恐れていたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.2.5
Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum conversationem, quibus post passionem in saeculo erat commoraturus, esuritionem se humanae salutis habiturum. Quo in tempore, exspectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat reportavit.
PL 9, 929Aこの事の理によって、キリストは、四十日の滞在のあと――受難ののち世にとどまることになっていた四十日である――人間の救いへの飢えを抱くであろうことを示している。その時に、父なる神に待ち望まれていた贈り物として、自らが受け取った人を持ち帰った。