ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XII, Caput XX 第XII章 第XX章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 991A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.20.1

1

Fide gentium arguitur infidelitas Judaeorum. --Signum deinde rogatur ut praestet, quod se ex Jonae signo daturum esse respondit (Ibid. 38) : et sicut triduo et totidem noctibus Jonas in ceti ventre detentus sit, ita se intra interiora terrae pari temporis spatio demoraturum.

PL 9, 991A

異邦人の信仰によって、ユダヤ人の不信仰が責められる。――次に、彼は印を与えるよう求められ、それをヨナの印から与えるであろうと答えた(マタイ12:38)。すなわち、ヨナが三日三晩、大魚の腹に留められたように、自分も同じ期間、地の内部にとどまるであろう、と。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.20.2

2

Sed majorem futuram gentium fidem monstrat. Ninivitae enim Jona praedicante poenitentiam egerunt, et a Deo veniam poenitendi confessione meruerunt.

PL 9, 991B

しかし彼は、異邦人の信仰がそれよりも大きいであろうことを示す。ニネベの人々は、ヨナが宣べ伝えたので悔い改めを行い、悔い改めの告白によって、神から赦しを受けるにふさわしいとされたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.20.3

3

Sed et Austri regina nunc in exemplum Ecclesiae praesumpta, sapientiam admirata Salomonis, ex ultimis terrae partibus venit audire quam erat admirata sapientiam (Ibid. 41 et 42) .

PL 9, 991B

さらに、南の女王も、今や教会の実例として先取りされて、ソロモンの知恵に驚嘆し、地の果てからやって来て、自分が驚嘆した知恵を聞こうとした(マタイ12:41、42)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.20.4

4

Cumulat igitur invidiam comparatio, et Judaeos sine excusatione facit fides gentium: ut cum illi prophetis, id est, Jonae Salomonique crediderint, Christo isti non credant Jona Salomoneque potiori.

PL 9, 991B

それゆえ、比較は憎しみを積み上げ、異邦人の信仰は、ユダヤ人を弁解の余地のない者とする。あの者たちは、預言者たち、すなわちヨナとソロモンを信じたのに、この者たちは、ヨナよりもソロモンよりもまさるキリストを信じないのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.20.5

5

Et idcirco in resurrectione eos judicabunt, quia in his repertus timor Dei fuerit, quibus lex non erat praedicata: hoc magis indigni venia qui ex lege sunt infideles, quo plus fidei in eis qui legem ignoraverunt sit repertum.

PL 9, 991B

そしてそれゆえ、ニネベの人々と南の女王は、復活のときにユダヤ人たちを裁くであろう。律法が宣べ伝えられなかった者たちのうちに、神への畏れが見出されたからである。律法に由来しながら不信仰である者たちは、律法を知らなかった者たちのうちに、より多くの信仰が見出されただけ、それだけいっそう赦しにふさわしくない。