ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput VII, Caput I 第VII章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 954A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.1.1

1

Sensus allegoricus nil detrahit litterae veritati. Lex jam inutilis. -- Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus quidam veniens adorabat eum dicens, Domine, si vis, potes me mundare, et reliqua (Matth. VIII, 1 et 2) .

PL 9, 954A

寓意的な意味は、字義の真実から何も奪わない。律法はもはや無用である。――「彼が山から降りると、多くの群衆が彼に従った。すると見よ、ひとりの重い皮膚病の者が来て、彼を礼拝して言った。『主よ、汝が望むなら、私を清めることができる』」云々(マタイ8:1、2)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.1.2

2

In exordio sermonis admonuimus, ne quis forte existimaret aliquid rerum gestarum fidei detrahendum, si res ipsas profectus rerum consequentium continere in se doceremus. Nihil enim veritati detrahit, imitationem veritas consecuta.

PL 9, 954A

説話の冒頭で我々は、出来事そのものが後に続く事柄の進展を自らの内に含んでいると我々が教えても、そのために起こった事柄の確かさから何かが差し引かれると誰かが考えることのないように、と警告しておいた。真理が模倣を伴うに至っても、真理から何も奪われはしないからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.1.3

3

Toto igitur superiore sermone Dominus fidei praecepta tradiderat, legem excesserat, jam inutilem atque inefficacem excedendo significans.

PL 9, 954B

それゆえ主は、先の説話の全体にわたって信仰の命令を授け、律法を越え出ていた。越え出ることによって、律法がすでに無用で無力であることを示したのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.1.4

4

Mandatorum observantiam exegerat, ante promissorum suorum spem fidissimam imperaverat: quod igitur post haec primum gesserit, contuendum est.

PL 9, 954B

彼は戒めを守ることを求め、その前に、自らの約束のきわめて確かな希望を命じていた。それゆえ、この後に彼が最初に行ったことは何かを、見きわめねばならない。