ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput III, Caput I 第III章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 928A · 8 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.1

1

Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV, 1) , et reliqua.

PL 9, 928A

「そのとき、イエスは霊によって荒れ野に導かれた。悪魔から試みを受けるためである」(マタイ4:1)、云々。

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.2

2

Et in desertum traductio, et quadraginta dierum jejunium, et post jejunium fames, et satanae tentatio, et responsio Domini, magni coelestisque consilii effectibus plena sunt.

PL 9, 928A

荒れ野への導き、四十日の断食、断食ののちの飢え、サタンの試み、そして主の応答は、天の大いなる計画の成果に満ちている。

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.3

3

Nam quod in desertum ductus est, significatur libertas Spiritus sancti, hominem suum jam diabolo offerentis, et permittentis tentandi et assumendi occasionem, quam non nisi datam tentator habuisset.

PL 9, 928A

荒れ野に導かれたということは、聖なる霊の自由を示している。霊は自らの人を今や悪魔に差し出し、試み、また連れて行く機会を許したのである。その機会は、与えられなければ、試みる者は得られなかったであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.4

4

Erat igitur in diabolo de metu suspicio, non de suspicione cognitio: movebatur enim quadraginta dierum jejunio.

PL 9, 928A

悪魔のうちには、恐れから来る疑いはあっても、疑いから来る認識はなかった。四十日の断食に心を動かされていたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.5

5

Sciebat totidem diebus aquas abyssi effusas (Gen. VII, 17) , exploratam repromissionis terram, Moysi legem a Deo scriptam, annorum quoque, quibus plebs in eremo vita angelorum habituque mansit, hunc numerum fuisse expletum.

PL 9, 928A

悪魔は、同じ日数のあいだ淵の水が注がれたこと(創世記7:17)、約束の地が探られたこと、モーセの律法が神によって書かれたこと、また民が荒れ野で天使の生活と姿のうちにとどまった年数も、この数で満ちたことを知っていた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.6

6

Igitur istius temporis metu, in tentando eo, quem hominem contuebatur, sumpsit temeritatem. Adam enim pellexerat, et in mortem fallendo traduxerat.

PL 9, 928B

それゆえ、この期間への恐れから、人だと見ていた相手を試みるにあたり、無謀に踏み出した。アダムを誘い出し、欺いて死へ引き渡していたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.7

7

Sed ita dignum nequitia ejus et scelere erat, ut in eo, cujus morte et calamitatibus gloriabatur homine vinceretur; et qui Dei beneficia homini invidisset, ante tentationem Deum in homine intelligere non posset.

PL 9, 928B

しかし、その死と災厄を誇っていた人において、その悪意と罪にふさわしく打ち負かされることになっていた。そして、人に対する神の恩恵を妬んだ者が、試みの前には、人のうちに神を悟ることができなかったのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 3.1.8

8

Tentatur igitur statim post baptismum Dominus, tentatione sua indicans in sanctificatis nobis maxime diaboli tentamenta grassari: quia victoria ei est magis exoptata de sanctis.

PL 9, 928B

こうして主は洗礼の直後に試みを受ける。その試みによって、聖とされた我々においてこそ、悪魔の企てが最も猛威を振るうことを示している。聖徒たちに対する勝利のほうを、悪魔はいっそう望むからである。