Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.1
Lilia non laborantia angeli. Cur liliis comparati angeli. -- Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, etc. (Ibid. 29) .
PL 9, 947C働かない百合は天使である。なぜ天使は百合に比べられたのか。――「野の百合がどのように育つかを考えよ。働かず、紡ぎもしない。しかし私は汝らに言う。栄華を極めたソロモンでさえ、この花の一つほどにも覆われてはいなかった」云々(マタイ6:29)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.2
Lilia non laborant, neque nent: et Salomon coopertus eorum gloria non fuit, propheta magnus, et merito dilectae sapientiae Deo carus. Sed lilia nascuntur potius, quam operiuntur. Coopertio autem velamentum est corporis, non corpus ipsum.
PL 9, 948A百合は働かず、紡がない。そしてソロモンは、預言者として偉大であり、愛した知恵のゆえに当然にも神に愛された者であったが、その栄光に覆われてはいなかった。しかし百合は、覆われるというより、むしろ生まれる。覆いは体の被いであって、体そのものではない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.3
Quod si ad sensum humanae intelligentiae refertur, colorem lilii, velamenti candor potuerat aemulari.
PL 9, 948Aもしこれが人間の理解の感覚に関わるなら、百合の色には、衣の白さが張り合うことができたであろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.4
Sed lilia non laborantia neque nentia significari intelligenda sunt angelorum coelestium claritates, quibus extra humanae scientiae eruditionem, suique operis mercedem, a Deo gloriae candor indultus est: ne quid ex proprio labore aut arte existimarentur habuisse.
PL 9, 948Aしかし、働かず紡がない百合は、天の天使たちの輝きを示していると理解せねばならない。彼らには、人間の知識の教育を経ることなく、また自らの働きの報酬としてでもなく、神から栄光の輝きが与えられた。自らの労苦や技によって何かを得たと思われることのないためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.5
Et cum in resurrectione similes homines Angelis erunt, sperare nos coelestis gloriae voluit operimentum, exemplo angelicae claritatis. Est autem in natura istius germinis, ut aptissime coelestibus Angelorum substantiis comparetur.
PL 9, 948Aまた復活において人々が天使に等しくなるとき、彼は我々に、天使の輝きの範例にしたがって、天の栄光の覆いを望むことを望んだ。この芽の本性は、天使たちの天の実体に最もよくなぞらえられるものである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.6
Hoc enim efflorescens, cum a stirpe detentae humi radicis avellitur, naturae suae virtutem licet aruisse putetur occultat, et redeunte tempore rursum lilii sui honore vestitur.
PL 9, 948Bこれが花を咲かせて、土に留められた根の株から引き離されると、その本性の力は、枯れたと思われても隠しており、時が巡って戻ると、再び自らの百合の誉れをまとう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.7
Ex se enim efflorescit ac redditur; et quod est, nec radici potest debere nec terrae: cum ille qui se subeat succus, ex se sit.
PL 9, 948Bそれは自らから花を咲かせ、また回復するからである。それがあるところのものは、根にも地にも負うことはできない。自らのうちに入る樹液が、自らから出ているのだから。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.8
Atque ita annuae licet hujus viriditatis exemplo, virtutem suae coelestis substantiae aemulatur: cum ex eo tantum, quod intra se acceptum habeat, alatur in florem.
PL 9, 948Bこうして、この年ごとの緑の範例によって、自らの天の実体の力に張り合うのである。自らのうちに受け取ったものだけから、花へと養われるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.11.9
Ideo ergo lilia non laborant, neque nent: quia Virtutes angelorum, ex ea quam adeptae sunt originis suae sorte, ut sint semper accipiant.
PL 9, 948Bそれゆえ、百合が働かず紡がないのは、天使たちの力ある者たちが、自らの起源のうちに得た運命のゆえに、常にあることを受け取るからである。