Commentarius in Evangelium Matthaei 5.13.1
Dies quid. Sollicitudo in diem non cadit. Circa quae tota versari debeat hominis cura. -- Nolite ergo solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua (Ibid. 34) .
PL 9, 949B日とは何か。思い煩いは日には当てはまらない。人の配慮は何を巡って全面的に向けられるべきか。――「それゆえ、明日のことを思い煩うな。明日は明日自身のために思い煩うであろう。その日の悪はその日に十分である」(マタイ6:34)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.13.2
Commune judicium est, diem esse labentium temporum cursum luce solis illuminatum, quem nox interjecta discriminat, et interventu suo diei diem subrogat: futuri autem temporis significantia continetur in crastino. Ergo de futuro sollicitos nos esse Deus vetuit.
PL 9, 949C共通の判断では、日とは、過ぎゆく時の流れが太陽の光に照らされたもので、そのあいだに挟まる夜が区切り、その介在によって日に日が入れ替わるものである。来るべき時の意味は、明日に含まれている。したがって神は、我々が将来について思い煩うことを禁じた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.13.3
Incuria autem sollicitudinis relaxatae, non negligentiae. sed fidei est. Cur enim solliciti simus in crastino; cum crastinus dies sibi ipse sollicitus sit? Ergo anxietatem nostram ipsa pro nobis dies sollicita depellit.
PL 9, 949C緩められた思い煩いの無頓着は、怠慢のものではなく、信仰のものである。明日は自分自身のために思い煩うのに、どうして我々が明日について思い煩うことがあろうか。こうして、我々の不安を、日そのものが我々に代わって思い煩いつつ追い払う。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.13.4
Sed sollicitudo, ut arbitror, proprius est hominis affectus: hanc enim excitat aut curae, aut metus, aut doloris anxietas, Dies vero cursus est temporis: et sola providentiam consecuta sollicitudinis recipiunt affectum.
PL 9, 949Cしかし思い煩いは、思うに、人に固有の情である。それは、心配、恐れ、あるいは苦痛の不安が呼び起こすからである。日は時の流れである。ただ、先を見通す力を得たものだけが、思い煩いの情を受ける。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.13.5
Constituetur ergo dies esse animal, quod et caveat, et prospiciat, et curet; cui et malitia propria sufficiat, neque extrinsecus accidenti sit cumulanda peccato.
PL 9, 949Dそれゆえ、日が動物であると定められることになる。用心し、先を見、配慮する動物であり、それには自らの悪が十分であって、外から降りかかる罪によって積み増されるものではない、と。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.13.6
Sed natura rei non capit, diei deputare mentis affectum: ergo et quod sibi ipsa sollicita est, et quod ei malitia sua sufficit, et quod inhibemur solliciti esse de crastino; totum sub dictis coelestis significantiae continetur.
PL 9, 949Dしかし、事柄の本性は、精神の情を日に帰することを許さない。したがって、日が自分自身のために思い煩うこと、その悪が自分に十分であること、我々が明日について思い煩うことを禁じられていること、そのすべてが、天の語りの意味のもとに含まれているのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.13.7
Jubemur igitur non ambigere de futuris; satis enim vitae nostrae malitia, et dierum quibus vivimus peccata sufficiunt, ut circa haec purganda et promerenda omnis vitae nostrae meditatio laborque versetur, ne etiam de futurorum diffidentia inexpiabilis irreligiositas contrahatur: cum cessante cura nostra, ipsa in officio suo, quae sunt futura, sollicita sint, et nobis aeternae claritatis profectus, Dei procurante bonitate, jam non sollicitis praeparetur.
PL 9, 950Aそれゆえ我々は、将来について疑わないよう命じられている。我々の生の悪と、我々が生きる日々の罪は十分であり、これらを清め、これにふさわしくなることに、我々の生のあらゆる黙想と労苦が向けられるべきであって、将来への不信から、贖いようのない不敬虔を招かないようにである。我々の心遣いがやんでも、来るべきものは自らの務めにおいて思い煩っており、永遠の輝きへの進歩が、神の善が配慮して、もはや思い煩わない我々のために備えられるからである。