ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXVII, Caput I 第XXVII章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1058B · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.1.1

1

Praepositis praesertim vigilandum. Praepositi diligentis opus ac merces.--Quis namque est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? etc. (Matth. XXIV, 45) .

PL 9, 1058B

とりわけ、上に立つ者は目を覚ましているべきである。熱心な上に立つ者の務めと報い。――「実際、主がその家の者たちの上に立てた、忠実で思慮深い僕とは、誰か、云々」(マタイ24:45)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.1.2

2

Quamquam in commune nos ad indefessam vigilantiae curam adhortetur; specialem tamen populi principibus, id est, episcopis, in exspectatione adventuque suo sollicitudinem mandat.

PL 9, 1058B

彼は、我々全員を、たゆまぬ警戒の配慮へと共通に勧めているが、とくに民の君主たち、すなわち司教たちに、自らの到来を待つことにおいての気遣いを命じている。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.1.3

3

Hunc enim servum fidelem atque prudentem, praepositum familiae significat, commoda atque utilitates commissi sibi populi curantem.

PL 9, 1058B

実際、この忠実で思慮深い僕は、家の上に立つ者を意味し、自らに委ねられた民の利益と益を配慮する者である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.1.4

4

Qui si dicto audiens et praeceptis obediens erit, id est, si doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmet, disrupta consolidet, depravata convertat, et verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispendat, atque haec agens hisque immorans deprehendatur; gloriam a Domino tamquam dispensator fidelis et villicus utilis consequetur, et super omnia bona constituetur, id est, in Dei gloria collocabitur, quia nihil sit ultra quod melius sit (v. 47) .

PL 9, 1058D

この者が、言葉に従い、命令に従順であるなら、すなわち、教えの時宜と真理によって、弱い者を強め、裂けたものを固め、堕落した者を立ち返らせ、命の言葉を、養われる家の永遠の食物として分け与え、これらを行い、これらにとどまっているところを見いだされるなら、彼は、忠実な管理人、有益な家令として、主から栄光を受け、すべての財産の上に立てられる。すなわち、それ以上によいものは何もないので、神の栄光のうちに置かれるのである(マタイ24:47)。