Commentarius in Evangelium Matthaei 12.10.1
Qui arundinem quassatam non frangat. Qui linum fumigans non exstinguat. --Quin etiam per hanc tacendi de se voluntatem, dictorum per Esaiam effectus impletur (Ibid. 17; Esai. XLII, 1 et seqq.) : de cujus prophetia illud nunc tantum admonemus, hunc et dilectum a Deo, et in eo paternae beneplacitum voluntati, et Spiritum Dei super eum esse, et ab eo judicium gentibus nuntiari, et arundinem quae quassata sit non esse confractam, et linum fumigans non exstinctum: id est, caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata: neque exiguitatem ignis tantum jam in lino fumigantis exstinctam, exiguum Israel ex reliquiis veteris gratiae spiritum non ablatum; quia resumendi totius luminis in tempore poenitentiae sit facultas.
PL 9, 986C傷ついた葦を折らない者。煙る亜麻を消さない者。――さらにまた、自分について黙そうとするこの意志を通して、イザヤによって語られたことの成就が実現する(マタイ12:17、イザヤ42:1以下)。その預言について、我々は今、次のことだけを注意しておく。すなわち、この者は神に愛された者であり、その者のうちに父の意志に嘉されるものがあり、神の霊がその上にあり、彼によって異邦人に裁きが告げられ、傷ついた葦は折られず、煙る亜麻は消されない、ということである。すなわち、異邦人のはかなく傷ついた体は打ち砕かれず、むしろ救いのために取っておかれた。また、煙る亜麻の中の火のわずかさは、すでに消されたのではなく、イスラエルのわずかな霊も、古い恩寵の残りから取り去られなかった。悔い改めの時にあっては、光全体を取り戻す力があるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.10.2
Sed istud intra certi temporis statuta praescribitur, donec cum ejiciat victoriam ad judicium (Matth. XII, 20) , sublata scilicet mortis potestate judicium claritatis suae reditu introducat, in nomine ejus per fidem gentibus credituris.
PL 9, 987Aしかし、これは一定の時の定めの内に限って、明確に規定されている。彼が裁きへと勝利を導き出すときまで(マタイ12:20)である。すなわち、死の権力が取り去られて、自らの栄光の輝きの帰還によって裁きをもたらす、というのである。そのとき異邦人たちは、信仰を通してその名において信じるのである。