ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIV, Caput V 第XIV章 第V章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 997D · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.5.1

1

Et discipulos naviculam conscendere, et trans fretum praecedere jubet, dimissaque ipse turba in montem orare solus ascendit: factoque vespere solus fuit: et navis mari medio, vento adversante, fluctibus jactabatur.

PL 9, 997D

そして弟子たちには、小舟に乗り込み、海の向こうへ先に行くよう命じ、自分は群衆を解散させたのち、ひとりで祈るために山に登った。夕方になると、彼はひとりであった。そのあいだ舟は、海の真ん中で、向かい風のなか、波に翻弄されていた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.5.2

2

Et quarta vigilia Dominus venit super mare ambulans: videntesque turbati sunt, et inanis visus phantasma credentes, clamaverunt prae timore. Quibus mox Dominus locutus est, et constantes esse jussit.

PL 9, 998A

そして第四の夜警の時、主は海の上を歩いて来た。それを見た者たちは、心を乱され、空しい見えものを幻影だと思い込んで、恐れのあまり叫んだ。彼らに主はすぐさま語りかけ、気を確かに持つよう命じた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.5.3

3

Et ex plurimis Petrus respondens, postulavit uti ad Dominum super aquas veniret. Qui de navicula descendens, et progressus aliquantulum, vento invalescente et timere coepit et mergi.

PL 9, 998A

そして大勢のうちからペトロが答え、水の上を主のもとへ行かせてほしいと求めた。彼は小舟から降りて、少し進んだが、風が強まると恐れ始め、沈み始めた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.5.4

4

Quem apprehendens Dominus, objurgavit cur fidei modicae sit: ingressusque navem, tranquillitatem vento et mari quiescente revocavit (Ibid. 22-32) .

PL 9, 998A

主は彼をつかまえて、なぜ信仰が小さいのかと叱った。そして舟に乗ると、風と海は静まり、彼は凪を呼び戻した(マタイ14:22-32)。